Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
usu.
, 96- ARTIS DICEXDI P. I. CAP. IX.
Vide eliam supra n. 38. Ewlarat jam, n. 56. Tandem ali-
quando et n. 84. Jacet ille nunc,
Quid' de 114-. V. Quod jam ad usum pertinet, sunt, qui numé-
ros saltem in soluta oratione propter artem oiimiam vel
putidos vel certe difficiliores esse putent ; at immerito ,
quin orationem non suavem modo , sed etiam robustam
reddunt, modo ne quaerantur sollicitius.
çt. 1. c. 1. Ilium horridum sermonem, ut forte effluxerit, modo magis
naturalem, modo etiam magis virilem esse contendunt. Qui si
id naturale esse dicunt, quod natura primum ortum et quale
ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertetur : verum id
est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur. Quare
or. 51 cf. Cicero : Si inanibus verbis levibusque sententiis (numerose dici-
mus), jure (vitupérant), sin probae res, lecta verba, quid est,
cur claudicare aut insistere orationem malint, quam cum sen-
tentia pariter excurrere? Ilic enim invidiosus numerus nihil af-
fert aliud, nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia.
or. 59. cf. 2. id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripse-
rint, et quaecumque etiam sine scripto dicerent, similia scripto-
rum effecerint, non erit difficilÜmum. Ante enim circumscribitur
niente sententia, confestimque verba concurrunt, quae mens ea-
dem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco
respondeat.
3. Gratiam numerorum qui non sentit, is quidem nec dignus
est, cui demonstretur. Sed quo est oratio per numéros rebus
aptior, eo etiam fortior esse solet; quippe nec ipsius Demos-
Or. 70. thenis ita fulmina vibrarent, nisi numeris contorta ferrentur.
1. c. Quare Quintilianus : Ceterum quanto vehementior fluminum cur-
sus est prono alveo ac nullas moras objiciente, quam inter
obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus ; tanto quae con-
nexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta, melior
oratio.
Çt. 4. Ne tamen nimis quaerantur. Totus enim hic locus non ideo
a nobis tractatur, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, deme-
tiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat. Bene ex-
ercitatis sufficit modica attentio, nec propter numerorum gra-