Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
PRAEFATIO.

^^uae nostra aetate de docti'ina dicendi opera in
lucem prodierunt, tribus maxime rebus ab iis, quae
proxime elapsis saeculis commvni in usu erant, dif-
ferre existimo. Prinium enim quae olim de demen-
tis rhetoricae, de ipsa rhetorica et de poëtica arte
separatim et a diversis fere auctorihus tradi consue-
verant; ea hodie cuncta uno de arte dicendi opere
complectuntur. Hujus autem operis cum partevi
primam omni dicendi facultati communem, alteram
solutae, tertiampoiilicae oralioni propriam fecissen t;
eo quoque a veterum consuetudine deflexerunt, quod
in parte altera nan de pnucis et obviis scriptionibus,
ut epistola, ut narratione, sed de historia quoque
multisque aliis gravissimis operihus exponerent; in-
ter haec autem oratoriae facultati non plus operae
et studii, quatn reliquis tribuerent. Tertium dis-
crimen in rerum., quae docentur, tractatione nota-
tur. Veteres enim, quae in ratione dicendi animad-
versa erant, accommodate ad usum piano ct simplici
sermone explicabant; hodierni scriptor es haec prae-
cepta ex philosophica doctrina, quam aestheticam
appellamus, repetenda putaverunt. Itaque in parte
ilia, quam communem dixi, principia ponunt, ex
quibus in sequentibus prneceptiones singulas docte
et subtiliter derivare student, de divisione quoque et
defmitione haud raro enucleate et erudite disputan-
tes.
Ac mihi quidem ad usum, quern edendis hisce li-
bris spectamiis, animum advertenti, ut aliqua, quae