Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
^^ 38 ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
Aut. IV.
de üsu troporum.
Titendi'"^' 51. De troporum usu praecipitur, ut ne sint otiosi, ne
longius arcessiti, ne frequentiores, postremo ne dedeceant.
I. Otiosi sunt, qui ad propositum dicenlis nihil aut non
plus conferunt, quam propria.
at. Translalio enim aut vacantem occupare locum debet, aut si
in alienum venlt, plus valere eo, quod expellit.
II. Longius arcessiti nunc obscuri sunt, nunc propter duri-
tiem et audaciam insuaves.
Deor.3,41. Etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in
alienum locum, non irruisse, alque ut precario, non vi venisse
videatur. — Syrlim patrimonii , scopulum libenlius dixerim,
Charybdin bonorum, voraginem potius. Et Aristoteles reprehen-
dit : propugnaculum Icguin pro philosophia.
Qui moi- Molliri autem saepe potest translatio, quae durior vi-
liantuv. ' ' '
nor. op.
1, 1.
deatur, 1. addito verbo proprio, ut nautica pinus, et mer-
sor civilibus undis; 2. comparatione facta.
Quamquam id non tam est mollire tropum, quam in aliud
genus orationis mutare. Fit tamen perbene, sic charybdin bono-
rum repreliendit Cicero, qui optime de Philippo : Quae Cha-
rybdis tam vorax.
3. Interposito verbo, ut si olim M. Catone mortuo pu-
pillum Senatum quis relictum diceret, paullo durius, sin
ut ita dicam pupillum aliquanto mitius
Cave tamen, ne saepius id facias; friget enim oratio, neque
omne hoc raodo vitium aufertur. Audaciae in tropis tunc est
locus, cum scriptor in re non vulgari animum legentis excila-
verit, et ad res dissitas ct tamen similes cognoscendas aliquo
modo paraverit. Ita felicissime audax est inprimis Horatius.