Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
^^ 32 ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
'<!• 1. Copiam auget primum praestando, ut nulli rci nomen de-
Cic.
esse videatur; nam saepe Iranslato verbo declaramus id, quod
proprio non possunius; sic gcmmam dicimus in ùUbus, sic du-
rum hominem aut asperuin. Deinde Iransferendo plurima saepe
unius rei reperimus vocabula, ut quod quovis loco videatur
optimum, seligendi sit copia.
2. Decori consulit, quia quod proprio nomine appeilalum tur-
pitudinem habet, decentius saepe translato dicitur.
3. De nilore Quintilianus: Transiatio quidem cum ita est ab
ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentien-
tes ea frequenter utantur, tum ita jucunda atque nitida, ut in
oratione, quamlibct clara, proprio tamen iumine ciuceat. Neque
enim vulgaris esse, nec humilis, nec insuavis, recte modo ad-
scita sit, potest.
4. Vim etiam habet saepe mirabilem, eo quod rem totam
quasi pandit et sensibus admovet.
s. Greg. Ecce mundus, qui dillgilur, ftigit. Sancti isti, ad quorum
nom,2s. tfijiiiam consistimus, florcntem mundum mentis despectu cal-
caverunt. Erat tunc vita longa, salus continua, opulcntia in
rebus, foecunditas in propagine, tranquilUtas in diuturnapace:
et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mun-
dus aruerat. Ecce jam mundus in seipso aruit, et adhuc in
cordibus nostris floret. Ubique mors, ubique luctus, ubique de-
solatio; undique percutimur, nndique amaritudinibus reple—
mur: et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae ipsas ejus
amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus.
Exstant in Scriptura sacra exempla plurima praesertim in
Psalmis et Prophetis.
Quaevitia. 43. IV. Vltia in hoc genere vitanda sunt tria :
1. Primum fugienda est dissimilitude.
Vitupérât Cicero ingéniés codi prnices, sed plerisque hie vide-
Carc. 2, 3. tur severior. Aliis non probatur, quod Plautus dixit: Lippiunl
fauces fame. Pessime sane: Virtus arundo est, quam inclinât
turho, non frangit.
Qt. 2. Id quoque inprimis est custodiendum , ut, quo ex
genere coeperis translationis, hoc desinas.