Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE TROPIS. 31
1. Innocenlcm puerum si agnum appello, metapliora est ;
cum dico : Agnum lupo Iradidisli — allegoria.
2. Recte Cicero ailegoriam dixit continuatam esse metapho-
rara, non est tamen ideo quaevis continuata metaphora allego-
ria, nisi forte mixta (v. n. seq.), ut: Hic adolcscens viliorum
flamma conswnilur.
3. Nomen inde habet, quod aliud verbis, aliud sensu ostendit. Qt-
Alia pnra est, quae tota verbis translatis constat, alia
mixta, in qua nonnulla verba propria. w-
1. Pura est:
. /• , • ^ • 0(1. 1,12.
O «ai'is referent in mare te novi
Fluctus! 0 quid agis? fortiter occupa
Por tum —
totusque ille Horatii locus, quo navim pro republica, fluctuum
tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace et concordia
dicit. Sed haec, nisi brevior sit, rara apud oratores; frequentior
2. Mixta : Neque lam fui timidus, ut qui in maximis tur- in Pis. 9.
hinihus ac fluclibus reiptiblicae navem gubernassem sakamqiie
in portu collocassem, fronlis luae nubeculam, tum collegae tui
contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego vidi ventos :
alias prospexi animo procellas : aliis impendentihus temj)esta-
tibus non cessi, sed his unum me pro omnium salute obtuli.
Hanc recentiores quidam negant veram ailegoriam esse; certe
imperfecta est. ^
3. Illud vero longe speciosissimum genus, in quo trium per-^^.
mixta est gratia, similitudinis, allegoriae et metaphorae.
Qiwd enim fretum , quem Euripum tot motus , tantas , pro Mur.
tam varias habere putatis agitaliones fluctuum, quantas per-
turbatiunes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies
intermissus unus aut nox l^ilcrposita saepe perturbât omnia,
et totam opinionem parva honnunqiiam commutât aura rumoris.
a. ill. Hic igitur tropus, translationem dico, cum fre- ouutrans-
quentissimus, tum longe est pulcherrimus. Nam ct copiam sus."'"' "
sermonis auget, et decori consuiit, nitorem denique alTert
et vim.