Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
400 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
II. Demonslrat, peccatum, etiamsi nulla nobis damna inferret,
abhorrendum tamen esse, eo quod per illud Deus in nos summe
beneficus injuria afflcitur : Exacerbastis cum, qui fccit vos, Deum
aeternum. (Bar. 4, 7.)
1. Ittustrat exempto S. Polycarpi, qui ante rogum conslitutus,
cum contumelia Christo simulate dicta liberare se posset : Oc-
toginta, inquit, et sex annos illi jam servivi, et nullo me bac-
tenus incommodo affecit, quomodo igitur regem meum.... con-
tumeliosis verbis possum afflcere?
2. Confirmât et amptificat enumerando beneficia creationis,
providentiae et redemptionis, in hunc modum : Christian! pec-
candi licentia Deum ut inimicum habent, a quo se ulciscantur.
Quaerit igitur et instat orator, quo tandem pacto Deus tam
male de iis meritus sit. a) Non certe creando illos et donis suis
cumulando, (enumcratio per figuram interrogationis) ; b) neque
immittendo aliquod hujus vitae incommodum; nam flagclta Do-
mini ad emendationem et non ad per ditionem (Jud. 8, 27.);
c) ergo superest, ut tum de illis male mereretur, cum pro eorum
salute extrema passus crucem sustineret. (Nota in hoc praes-
tantissimo loco figuras expotitionis, repctitionis et inprimis iro-
niae, qua orator felicissime audax evocat Christianos, ut a Christo
se ulciscantur.)
Peroratio. 1. Obsecrat, ut de culpis admissis doleant, et
peccandi finem faciant. (Nota vim orationis dolore tenerrimo
temperatam.) — 2. Quodsi a peccato se prohibere nolint, spon-
deant saltem, non eo in loco se peccaturos, ubi praesentia Dei
beneficia ingrali animi crimen exprobrent. At quo ibunt, cum
misericordia Domini ptena sit terra. (Ps. 32, 5.)
Â. M. D. G.