Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
398 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
est : Uäaiavit infernus animam mam, (Is. 5, 14.) Quis hac
aperla voragine rideat?
Argumentum VI. Quia sub tali sententia constitulis mors un-
dique impendet.
1. Probat similitudine a S. Augnstino usurpata : Ut injuria,
domino illata, tota familia irritatur, (exemplum Davidis a Semei
maledictis lacessiti); ita universa creata Deum pro acceptis in-
juriis ulcisci cupiunt. Amplificatur enumeratione rerum creata-
rum, quae per prosopopoeiam repetunt : Vadam et amputabo
caput ejus. (2. Reg. 16, 9.)
2. Confirmât a causa ; antequam homo peccasset, nulla po-
terat ei res creata nocere; sed homine contra Deum insurgente,
omnia armata sunt in ultioncm; et hinc est, quod multo sae-
pius impiis, quam justis mortem inférant : Bestiarum denies, el
scorpii, ct serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium
impios, (Eccli. 39, 36.)
3. Concludit exaggerando multiforme vitae discrimen, in quo
peccantes versantur, et cum S. Chrysostomo interrogando :
Quae possit illic esse voluptas, ubi metus.... ubi tantorum ma-
lorum cxspectatio, ubi barathrum et deportatio?
Argumentum VII. ()uia in his periculis ab Angelis sanctis non
custodiuntur.
Justos Angeli non solum protegunt, sed iis mira quadam co-
mitate velut serviunt; sed impios, qui Deum injuriis afficiunt,
etsi non plane derelinquant, tamen peculiari illa, qua indi-
gent, ope destituunt, nominatim vero non illuc sequuntur, ubi
isti scelus committunt. (Nota descriptionem : Angeli pads amare
flcbunt,) — Atqui ab Angelis, quorum est maxime nos prote-
gere, derelictos quis ex tot periculis eripiet?
Amplificatur similitudinibus navigii gubernatore, currus auriga,
ovis pastore, caeci duce destituti.
Argumentum VIII. Quia nec precibus nec bonis operibus ab
his se periculis liberare ipsi possunt.
1. Non precibus. Probatur a) effato divino : Cum multiplica-
verUis orationem, non exaudiam (Is. 1, 15.); b) exemplo An-
tiochi, qui ideo non esl misericordiam consecutus, quia non
delictorum veniam, sed sanitatem petebal. — Augetur : Impio-
rum preces non modo non exaudiuntur, sed Deo invisae sunt :