Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
396
ARTIS DICENDI APPENDIX.
Nemo, inquit, alms tam laetus, quam tu, o rex, jacturam
suorum fecerit bonorum. — 2. Exemplum in rem suam ac-
commodât. Bona omni regno majora amittit homo peccando ;
et tamen qui peccaverunt, ludis et jocis hilares intendunt.
Quodsi statum suum, qualis sit, intelligerent, amaris lacrymis
deflerent, nec quiescerent, donec amissa recuperarent. — Hoc
ut efficiat, orator demonstrandum assumpsit :
Propositio. Mirum est, eos, qui peccaverunt, unquam posse
laetari.
PARS I.
in qua propositio duplici serie argumentorum probatur, scili-
cet a bonis amissis, et a malis imminentibus.
Argumentum I. Quia amiserunt excelsam dignitatem.
Argumentatio ; Erant non solum servi, sed etiam amici et filii Dei
divinae consortes naturae, (nota gradationis figuram);sed admisso
peccato audiunt a Deo : Nescio vos. — Atnplificatur conclusio compa-
ratione a minori : cum Esau perdidisset jura primogeniti, irrugiit
ctamore magno; et vos, qui omni filiorum jure exspoliati pro bene-
dictione maledictionem sortiti estis, laetitia geslitis ut Jacob.
Argumentum II. Quia Deus ab iis recessit.
Argumentatio ; Deus proprio quodam et singulari modo in
justis habitat, sed longe est Dominus ah impiis, (illustratur per
similitudines); atqui ut justi per illam Dei praesentiam omnia
sperare possunt, ita impii cum illa ovinia perdiderunt. Utrumque
conglobatis exemplis Scripturae probatur et amplificatur.
Argumentum HI. Quia amiserunt ante actae vitae mérita.
Probatur verbis Scripturae : &i averterit se Justus a justifia
sua..... oinnes justitiae ejus, guas feccrat, non recordabuntur.
(Ezech. 18, 24.) — Quanta sit haec vis peccati deletrix, osten-
ditur enumeratione Sanctorum, qui alius alio virtutis genere
eminuere, inferendo ex sententia Scripturae allata , si , qui
peccant, hos ipsos Sanctos virtute et merito superassent, tamen
peccato vel uno admisso et non expiato perdita fore omnia;
(subjectio et repetitio). Et post tantam jacturam exsultant, sicut
exsultant victores capta praeda, quando dlvidunt spolia. (Is. 9, 3.)
Argumentum IV. Quia amiserunt eliam facultatem merendi.
FIoc argumentum orator cum praecedenti nectit et utrumque