Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
394 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
ipse Dominus Christus exercuit; et S. Bernardus praepositos
monet : Forina evangelica haec est, dominatio vobis interdicitur,
indicitur ministratlo. S. Augustinus denique de se ipse profitetur :
Q,uod christiani sumus, propter nos est ; quod praepositi, propter
vos, et sapienter adjungit, ita inter homines natura pares con-
ditionis disparitatem compensari.
II. Ambitiosi potestate abutuntur, ut in alios superbe domi-
nentur.
Postquam orator rationem agendi superborum paucis exposuit
1. réfutât excusationem, qua se defendunt, ita sibi agendum
esse dicentes , ut officium exsequantur, ejusque tueantur digni-
tatem. Respondet a) si studio exsequendi officii ducerentur, non
minus gnaviter et fortiter agerent, ubi labor subeundus, ubi
comiter et demisse agendum est ; b) ut officium exsequantur,
ejus jugum aliis non debent intolerabile efficere; c) qui in tuenda
dignitate christianae humilitatis et charitatis immemores sunt,nunc
arrogantia nunc vindictae studio ad nefanda haud raro impelluntur.
2. deplorat, id vitii reperiri etiam in hominibus, qui pietatis
Studium prae se ferunt, quin etiam in Ecclesiae ministris, qui
cum a Christo potestatem acceperint, humilitatem tamen Christi
non imitentur.
Concludit graviter omnes monens, ut Christi pracceptum ser-
vent : Qui major est inter vos, fiat sicut minister; excusans eliam
libertatem dicendi, populis obedientiam, quam debent praeposilis,
incuicandam; sed vicissim iis, qui honoribus funguntur, ea, quae
populis debent, libere edisserenda.
PARS. III.
1. Qui honores administrant, ad multam tolerantiam obligantur.
Probatur 1. universe verbis Christi : Potestis hibere calicem,
quem ego bibiturus sum; unde S. Augustinus infert, perperam
in hac vita quaeri honores, quibus non sit mixtus dolor.
2. Casus fortunae adversi saepe de prosperitate dejiciunt, aut
saltem vehementer angunt et affligunt. — Hoc argumentum fi-
gura praeteritionis tractat; deinde iis quoque, qui fortunae
constantia gaudent, multa esse toleranda, sic confirmât :
3. Ut quae ex muneris officio debent, rite exsequantur, la-
bor multus subeundus, incommoda multa ferenda sunt.