Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES ORATIONl'-M. 393
orator indignabundus cum eodem Davide : Deus meus, pone illos
tU rotam, el sicul slipulam anle faeiem venti. (Ps. 82, 14.)
4. Petunt honores tanquam meritis suis debitos. — Sed quod
bene meruisti in alio munere, ad haec summa gerenda aptus non
es; non sunt aulem remuneranda bene facta potestate male faciendi.
5. Parentes haec munera, quae coelitus deferenda sunt, liberis
suis usurpant, quo his opitulentur et honorifice provideant. Ex-
ponitur comparatione cum uxore Zebedaei : Die , ut sedeant hi
duo filii mei unus ad dexteram luam, i. e. ecclesiastica, alter
ad sinistram, i. e. civili dignitate conspjcuus. — Augetur : Hoc
ipso, quod quis nobilis familiae fdius natu minor sit, ad munera
ecclesiastica inde a cunis destinatur : quin etiam, quod déplorât
Salvianus : nunc nulli Deo magis voventur, quam quos parentum
pietas minus respicit; el qui indigni censentur haereditale, digni
judicantur consecratione.
Conclusio. Jam igitur mirari desinamus, si Deus tant! sacrilegii
poenas exigat, si honores cum sacri tum profani tam saepe pes-
sime administrantur. Sed hanc doctrinam ab audientibus recipi
orator desperans sermonem ad Deum convertit, cum Isaia con-
querendo : Domine, quis crcdidit auditui nostro? (53, 1.)
PARS II.
1. Qui honores administrant, aliorum commodis servire oportet.
Probatur 1. ex rei natura. Quaecunque in rebus humanis alta
sunt, a Deo sunt in aliorum utilitatem ordinata ; unde S. Ambro-
sius infert, hominem non dominari nisi ut serviat. Et licet, ut
constat ex Evangeiio (Principes gentium dominantur eorum), ethnici
hanc doctrinam communiter non sequerentur, veritatem tamen
ejus vel solo rationis Iumine noverant, docente Aristotele, reges
non in suam, sed in populorum utilitatem majestate donates esse.—
Atqui si id de regio, multo magis de aliis honoribus statuendum
est. Quare S. Bernardus : Praees, non ut de subdilis crescas, sed
ut ipsi de te; el cum S. Augustino inferendum, eos, qui potes-
tate non in aliorum, sed in sua commoda utantur, pervertere
ordinem a Deo constitutum.
Probatur 2. et augetur exemplo divini Redemptoris, qui venil
non ministrari, sed ministrare (Matth. 20, 28.); unde concludit
S. Chrysostomus, ab ambltiosis affectari imperium, quale nec