Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES OUATIONUM. 391
Moysen (Num. 24, 17.), Isoiam {7, 14.), Ezcchidcm (44, 2.),
Davidcm (Ps. 44, 10. 14 — 16.), sed inprimis ipsam Mariatn
(Luc. 1, 46 — 48.)
Pêborat adhorlando fideles, ut gioriosae Virginis auxilium
implorent, et verbis utens S. Bernardi : Quis tam idoneus ut
loquatur ad cor Domini nostri Jesu Christi, ut tu felix Maria ? —
pro se et auditore precatur.
VI.
BOURDALOUE ORATIO DE AMBITIONE.
(Quadrag. Tom. 1.)
Textus. Respondens autem Jesus dixit : Nescitis quid petatis.
Potestis bibere calicem , quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei :
Possumus. Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem
ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis.
Matth. 20, 22. 23.
Exordium ex Evangeiio : Redemptor divinus discipulos assump-
sit , qui hujus vitae honores ambiebant, ut eos corrigeas nos
quoque doceret. Quod inprimis in hac de filiis Zebedaei narratione
cernitur, et eo magis auditoribus observandum est, quod ambiti-
onis Vitium inter aulicos, (ad quos haec oratio habetur), maxime
dominatur.
Propositum oratoris est, ex Jesu Christi verbis demonstrare,
quanta sit ambitionis perversitas.
Narilvtio et partitio : Verba, quibus Magister divinus disci-
pulis primos honores postulantibus respondet, tria documenta
continent :
I. Solius Dei est, honores deferre : Sedere autem ad dexteram
meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus para-
tum est a Paire meo.
II. Qui honores administrant, tenentur aliorum commodis ser-
vire : Qui voluerit inter vos major fieri, fiat sicut minor; et qui
praecessor est, sicut ministrator.
III. Obligantur iidem ad multam tolerantiam :bibcrc
calicem, quem ego bibiturus sum ?
Atqui ambitiosi honores tanquam bona mere humana, eoque
animo quaerunt, ut superbum in alios dominatum exerceant,
ipsi vero vitam mollem ct jucundam agant.