Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES ORATIONl'-M. 389
est, cum Maria diu eum perfectissimo quodam modo exerceret,
et Filii in se amorem , novis continue donis aucta, experiretur.
II. Ex hoc amore post Jesu ascensionem non potuit non ingens
desiderium, ut cum Filio conjungerelur, nasci.
Quod tum ex natura amoris inferior, tum exemptis a minori illustra-
lur; exemplis scilicet B. Vautl, qui desiderabat mori,«/ esset cum
Christo; uxoris Tohiae fdii reditum anxio desiderio praestolantis ;
martyrum, qui sanguinem fuderunt, ut ad Christum pervenirent; Si-
ineonis prophetae, qui viso satutari Dei in pace dimitti cupiebat.—
Unde colligit orator, mirum esse, quod Maria post Filii ascensionem
tot annos superstes fuerit. Sed nimirum voluit Deus, ut ejus amor
undequaque perficeretur, nec nisi cum ad summum pervenisset, pu-
rissimum spiritum e corporis ergastulo educeret.
Sequitur amplificatio per suavissimam textus paraphrasin, (in
qua nota translationem continuatam.)
Concludit orator documcnto vitae : Qui, cum hujus vitae bonis
frui conceditur, nihil praeterea desiderant, divinum Redemptorem
minime diligere probantur. Illi amant, qui terram relinquere
anhelant. Quare sibi auditores provideant : nam , ut Augustinus
monet, qui non gemit peregrinus, non gaudehit civis. (In Psal. 148.)
PARS II.
Hujus partis assumptum orator probat hoc syllogismo; Major:
Virginalis Mariae puritas excellens fuit. — Probatur: Cum Jesus,
sponsus virginum , matrem sui similem vellet, eam non solum
a peccati labe, sed ab ipso peccati fomile immunem servavit. —
Minor: Atqui talis puritas 1. carnem Mariae a corruptione exe-
mil. — Probatur : Causa, cur etiam Sanctorum caro corrumpatur ,
haec est, quod peccati fomile infecta tola immutari et renovari
debet, ut regnym Dei possidere queat. Alqui caro Virginis sem-
per pura nulla renovationeegebat : ea ergo corrumpi non debebat.
2. resurrectionem ante commune tempus obtinuit.
ittuslratur similitudine terrae optime cultae, quae fruges ante
tempus edit, et confirmatur amore Jesu , qui virginali puritate
allectus quondam in Mariae utero., ut Tertullianus loquitur, radi-
cem cgit, ideoque nunc procul dubio eandem virginalem carnem
gloriosam reddere feslinat.
3. corpori Mariae resuscitato singularem gloriam contulit.