Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES ORATIONl'-M. 387
Deinde ostendit a diis Clodium ad supplicium tractum esse
1. ab adjunctis toci, quia occisus est ante lucos Albanos, velut in
conspectu Jovis Latiaris et ante ipsum sacrarium Bonae deae; (nota
illustrem apostrophen), — 2. ä conscqiœntibus, quia deorum ira acci-
dit, ut suorum satellitum furore sepultura privaretur. (cap, 31.32.)
Sequitur epilogus posterioris partis, in quo argumenta a persona
Clodii sumpta repetendo amplificat : Scelestus hic homo jam univer-
sae reipublicae perniciem parabat, (nota praeclaram amplificatio-
nem per congeriem); nemo nisi Milo ei resistebat; ergo nisi dii illum
impulissent, ut Mdoni insidiaretur, respublica perierat ; quam con-
clusionem confirmât et amplificat ab incendio curiae, (cap. 32. 33.)
Peroratio, in qua judices ad misericordiam movet, argumenta
su m ens
1. a persona Milonis, utpote viri a) constantis ; si Milo in
ipso judicio non commoveri videatur, eo magis misericordia
dignus est; quippe id constantiae tribuendum , qua patria eliam
carere contentus est, modo beata sit. (Nota prosopopoeiam,) —
b) bene meriti: inde jam mala omnia ei imminent, unde bona spe-
rare debebat ; c) sapientis.^ qui ipsa recte facta, non recte factorum
praemia, aut certe non aliud praemium, quam gloriam sequebatur:
hanc vero amplissimam consecutus est.
2. a persona Ciceronis, a) cui carissimum virum non inimici,
sed amicissimi (judices scilicet) eripiunt; b) qui fecit pro Milone,
quae potuit, et paratus est pro eo exlrema pati.
3. Postquam Milonem, qui his lacrymis non movetur, propter
fortitudinem ipsis etiam militihus commendavit, redit postremo
ad ea, quae et de Milone et de se commendavit, dolorem animi
efîundens. (cap. 34 — 38.)
IV,
EJUSDEM ORATIO PRO LEGE MANILIA.
(Vide pag. 203.)
A .
BOSSUET ORATIO
DE VIRGINE IN COELUM ASSUMPTA.
Textus, Quae est isla, quae ascendit de deserto, deliciis affluens,
innixa super dilectum suum. Cant. 8 , 5.