Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
384 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
tur in Sex. Clodium, Publii librarium et ejusdem sepulturae
auctorem : —) Milo contra vivo Clotlio a populo desiderabatur
consul, ut illius furores constringeret; eo mortuo communi via
honores petere debebit. »
2. Milo Clodium segetem gloriae suae non oderat; sed ode-
rat quam maxime Clodius Milonem, qui cum cohibebat, et cujus
insuper lege Piotia reus erat. (cap. 12. 13.)
II. ah adjunctis personarum, Clodius omnia per vim facere
consueverat; nihil unquam Milo. Pars prior probatur cnumera-
tione brevi facinorum, quae Clodius vel commisit, vel tentavit;
pars altera ita tractatur, ut crescat argumentum comparatione a
majori, Multae et praeclarae occasiones erant Miloni Clodium
interficiendi ; qui igitur opportuno tempore per vim agere no-
luit; is multo minus credendus est nunc voluisse, cum amplis-
simi honoris contentio et dies comitiorum subesset. In conclu-
sione Clodii audaciam denuo exaggerans paucis addit, ilium
Miloni mortem praenuntiasse. (cap. 14. 15. 16.)
III. ab adjunctis ilineris, temporis et loci. 1. Milonis iter ne-
cessarium erat, scilicet ad ilaminem Lanuvii prodendum, et
notum mullis, nominatim T. Patinae Clodii familiarissimo. Contra
Clodii iter alienum, cum eo die a tribuno plebis, suo mercena-
rio, concio turbulenta concitaretur ; reditus autem ejus notus
Miloni esse non potuit; quia ipsi servi Clodii testantur, eo die
Clodium non fuisse rediturum, sed consilium repenter mutasse.
Objectio. Ergo ne Clodius quidem de insidiis cogitavit. — Respon-
det: Ratio, cur consilium mutaret, non erat illa, quam servi dicunt;
sed quia nuntiatum ei erat de Milonis itinere. (cap. 17. 18.)
2. Nulla erat Clodio causa iter sic disponendi, ut noctu Ro-
mam veniret; contra Milo insidiaturus prope urbem nocturno
tempore Clodium exspectasset.
3. Praesertim cum hic locus prope urbem latronum plenus,
et is esset, ubi Clodius multos violavit et bonis expulit. Ergo
Milo vel hoc loco vel certe inter Ariciam et Albanum inimicum
aggressus esset.
Argumenta, quae hucusque exposita sunl, referri possunt ad
adjuncta ante factum; priusquam vero ad factum ipsum tran-
sit, orator illa pressa oratione omnia simul ante oculos ponit.
(cap. 19.)