Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES OUATIONUM. 381
hostiliter adorienie, securum est pro eo verba facere. (^aç oùy
ôrèp ray è<T%xrav oyroç,)
Augeéur : Hinc accidit, ut illi quidem ditiores et nobiliores,
vos pauperiores el Ignobiliores fieretis. [Totydprot roùray fièy 6k
TTûJxwy ëytot.)
Réfutât 1. eos, qui sibi ignaviam exprobrant : affirmans se
istis multo fortiorem esse.
Probat: Non is fortis est, qui neglecta publica utilitate, litee
movet ; quippe ita gratiae vestrae certus est ; sed ille fortis est,
qui vestris voluntatibus adversans semper optima suadet, et con-
siliorum suorum rationem reddere paratus est; atqui ego cum de
multis pro republica gestis gloriari possem, de hoc uno glorior, me
ea semper consuluisse, quibus non ego, sed vos potentia et
gloria augeremini. (Erra yj^y/y, Hç ay 7rxpEXQ6y.)
2. Eos, qui ipsum optima dicere, sed nihil agere criminentur.
Respondet: oratoris esse, optima dicere, populi exsequi. Quod
ittustrat cxemplo Timothei, qui cum contra Thebanos egregie
dixisset, Athenienses rem prospéré non gesserunt, nisi eo, quod
illius consilium statim secuti sunt. roiyvv rivhq ijzcu^a, kxi
roiovrSy rt A^yovrcç.)
Perorat 1. breviter et simpliciter repetens, quae suadeat;
2. affirmans, si hacc egerint, meliora sperari fas esse; sin, ut
hactenus, laudent quidem bona consilia, non vero exsequantur,
in nullius oratoris sermone salutem positam esse. (Ev xEfxXxIa
<f X Xéya fpxcrxç,'^
III.
CICERONIS ORATIO PRO MILONE.
Argumentum. Annio Miloni et P. Clodio summac erant inimi-
citiae, eo maxime quod Cicero Milonis opera in patriam reductus
erat. Cum igitur in eundem annum consulatum Milo et Clodius
praeturam peterent, ut se invicem impedirent, saepe inter se cum
suis factionibus depugnaverunt. Quodam vero die iter facientes
sibi obvii facti sunt in via Appia cum comitatu servorum; inter
quos cum rixa orta esset, Clodius ipse vulneratus et a suis in
vicinam tabernam delatus est. Quod sibi Milo vivo Clodio pori-
culosius futurum intelligens, exturbari eum taberna jussit et inter-
fici. Post mullas turbas a Clodianis excitatas et varia senatus-