Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES ORATIONl'-M. 379
2. Philippus, ut ex ejus epistola conjici potest, ia animo habet
Chersonesum invadendi ; quid igitur faciemus, si exercitus Diopithis
dissolutus fuerit ? — (Nota mhjeclionem, dialogismum.)
3. Si Heilespontus nunc destituitur Philippus Chalcidem et
Megaram aggredi, et ila helium in Atticam transferre potest. —
(Nota in his tribus argumentis gradationan.)
Conclusio cum amplificationc. Concludit exercitum Diopithis noa
solum non dissolvendum sed augendum et copiose instruendum esse.
Amplificat 1. argumento a dissimili : Philippus vel maxime
desiderat, ut ille exercitus dissolvatur; atqui quod Philippus oplat,
id nos faciemus? (Nota dialogis??ium,)
2. Reprehensione Atheniensium , qui, cum pro sua socordia
nullum officii munus exsequunlur, ineptis accusationibus et ca-
lumniis aures praebent. — (Nota in hoc praestantissimo loco
a) rerum vim et gravitatem; h) conglobationem; c) repetilionem
felicissime per dialogismum introductam ; d) liccntiam prudenter
praeparatam et sensim auclam; e) eiocutionis vigorem et niixlas
acerrimas figuras.) ('ÂAAà vv Aâ nwTX /xèv è^eT^éyx^v'^'')
Argumentum III. Accusationis illius (quam in argumento II
transmisit) ratio talis est, ut oratorum malam fidem et Athe-
niensium summam levitatem manifestel.
1. Manifestai oratorum malam fidem; quia a) iniqua est. Omnes
enim Atheniensium imperatores a civilatibus Asiae largitionis
nomine pecunias accipiunt; Diopilhes, cum a nobis non accipiat,
idem facere cogilur. b) Cum in Diopithem, si quid deliquerit,
eufficiant leges et mandata, isti jubent classem mitti, quae eum
custodial; i. e. suadent, ul Athenienses non in hosles, sed in
se ipsos helium parent. {Xliy-sq 'd<joi twtct è-Kir£?rMùxx<7i.)
2. Manifestai Atheniensium levitatem sive potius ignaviam etmolli-
liem. Nam Athenienses, si civis quispiam malorum auctor dicitur,
acclamant; si Philippus, convinci nolint : scilicet jam graves in foro,
in hello leves, accusari eum, in quem potestatem habent, gau-
dent; illum vero, qui armis superari debet, hostem probari, aegre
ferunt. —• (Nota ethopoeiam cum prosopopoeia; ticentiam, rursus
prudenler temperatam.)
Affectum pudoris auget gravissima figura, universam Graeciam
inducens , quae exprobret Atheniensibus, quod loties omnes, ul
a Philippo sibi caverenl, excitati, ipsi tamen, cum plures oppor-