Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
376 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
1. Si Athenienses omnia prompte parant, quae Demosthenes
proposuit, et Phiiippo maxima emolumenta intercipient, (scilicet
quae socios Atheniensium praedans capit,) et ipsi mala non
amplius patientur, ut cum Pillippus cives, pecuniam, ipsam sacram
triremem abduxit. — Nota jam affectum pudoris ("Ay rcvka,, à
ay^lisi 'kdifvûCioi.)
1. Illustrât hoc dissimilitudine : In festis Atheniensium omnia
ordine et tempore geruntur, quia in ea nihil non diu ante ac-
curate definitur, et etiam magnis impensis paratur; in bellum
autem gerendum nihil tempore, sed post eventa cognita ordina-
tur, rerum gerendarum occasione elapsa. — (Nota, quam gra-
viter, dum probat intentum, simul reprebendat; figurae syno-
nymiae et hypotyposis.) (Kami t/ J)jrote.)
2. Auget affectum pudoris ex insolentia Philippi, quam ejus ad
Euboeenses epistola ostendit, et similitudinibus, altera a due«,
qui milites sequi cogitur, altera a barbaris pugilibus; cui sub-
jicitur rursus hypotyposis Atheniensium post Philippum sibi no-
centeni turpiter currentium. ('0 f sk «W vjifeai è^hj^ev.)
II. 1. Ad hoc transit ostendens ex illa turpi socordia in ipsum
rerum discrimen ventum jam esse, et ex bello, quod ad Philip-
pum ulciscendum coeptum sit, jam perniciem Athenis imminere.
Subjicit per interrogationes acrem exhortationem, ut ipsi militent.
(TaÙTii ƒ TrpSrspov.)
2. Probat aliter bellum feliciter geri non posse. Si Athenienses
domi sedentes et oratores auscultantes ducem peregrinorum cum
decretis et spe concionali, sine pecuniis emittunt, nec ipsi inter-
sunt rebus gerendis, hostis ridet, socii timent, duces foras nihil
agunt et Athenis temere judicantur. (Nota acrem expositionem,
quae ad probandum hic sufficit et simul affectum pudoris egregie
auget.) (ay fiéi/~oi xadâftsia ofxoi.)
III. Serio cogitandum est de vero rerum statu. Perstringit, qui
de consiliis Philippi circa Thebanos et Illirios conjecturas faciant,
et monet id unum esse considerandum, hominem esse Athenien^
sibus inimicissimum, qui nisi praeveniatur, in Atticam bellum
translaturus sit ; unamque salutem superesse, si rebus gerendis
intenti fuerint. (T/xây ƒ oî/iév Tcpiicy-si.) (Nota adjunctorum con-
geriem et gravem conclusionem : où yxp arm xoi hrcii.)