Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
370 AUTIS DICE.IIDI P. IV. LID. II.
tamen cavendum, ne oratio vel ad exprimendam
rudiorum indolem nimis humilis fiat et abjecta; vel con-
tra in cultorum hominum sermonibus ornatior sit aut
diffusior; vel denique in affectibus tumescat.
Nam neque sic est vita imitanda, ut natura quasi nuda et in-
comta exprimatur; nec ita ornandum poëma, ut longius a rerum
veritate recedat.
Qnot collo- Praecipiunt denique, ne plures quam tres personae col-
A.p. 192. loquantur. Quare Horatius: nec quarta loqui persona la-
boret.
Quid de 547. Monoloqus perraro adhiberi debet : neque enim na-
monologis.
turalis est, nisi in vehementi animorum commotione, aut
deliberatione gravi et ancipite. Sermo concisus ac reticen-
tia (n. 82.) interruptus animi affectum imitetur.
Quid de 518. Spectacula hoc loco dicimus ea, quae non sermo-
spectaculis.
nibus tantum hominum tractantur , sed coram in theatro
aguntur. Generatim autem melius est, res in scena geri,
quam tantum narrari, mode ne sint atroclores aut por-
tentosae.
A. p. 179. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem.
Quam quae sunt oculis subjecta üdelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri promes in scenam; multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens :
Ne pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendes mihi sic, incredulus odi.
CAPIT -Xf.
DE COAIOEDIA.
Quid sit. 549. Comoedia est drama, quod actionem civilem et hi-
larem imitatur.