Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE YAUIIS POEMATIS SINGILLATIM. 369
Officium chori praecipuum erat, ea animi sensa,
excitare fabula debebat, carmine lyrico exprimere. Quare
praecipit Aristoteles, ut fabulae tanquam pars cohaereat,
et reliquas partes in assequendo proposito juvet.
Carmina illa chorus vel solus , inter actus scilicet singulos,
vel cum major animorum motus incideret, alternis cum actoribus
concinebat. — Nonnunquam etiam chori dux cum actoribus
colloquebatur, indicans aliquid, suadens, admonens. — Praecep-
tum autem Aristotelis fusius exponit Horatius. A. p. 193.
Scào/. Magnae procul dubio et multae sunt utilitates, quas
chorus tragoediae atferre potest. Neque enim solum impedit,
quominus spectantium animi inter actus singulos in cogitationes
alias distrahantur, sed etiam suggerit, quid in re, quae agitur,
considerari debeat, gravibusque sententiis et verbis commovet.
Adde spiritus lyricae poësis; adde vocum concentum, qui cum
incredibili animorum motu magnificentiam fabulae et splendorem
conferunt. Sed tamen in dubium vocari non potest, quin chori
praesentia et loci ejusdem ratio coerceat et constringat ita poe-
tam , ut vel multa omittere vel improbabiliter fingere debeat,
nisi ad maximam Graecorum simplicitatem se redigere velit.
Quapropter suaserunt, ut chorus tantum inter medios actus pro- bi. 1,39.
diret, et pro symphonüs, quae hodie fieri soient, apta fabulae
carmina concineret.
Aut. v.
DE DULOGIS, MONOLOGIS ET SPECTACUUS.
546. In dialogis multa ex iis, quae n. 240-245 prae- Quid
cepimus , observanda sunt; inprimis autem videndum, ut
sermo personis accommodetur.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta , A. p. 112.
Romani tollent équités peditesque cachinnum.
Intererit rnultum, Davusne loquatur, an heros;
Maturusne senex, an adliuc llorente juventa
Fervidus ; an matrona potens, an sedula nutrix ,
Mercatorne vagus , cultorne virentis agelli ;
Colchus an Assyrius ; Thebis nutritus an Argis.