Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
A. p. 189.
368 AUTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
Neve minor, neu sit quinto productior actu
Fabuia, quae posci vult et speclata reponi.
Ita Horatius : sed difficile est aliam hujus praecepti causam
alTerre, nisi consuetudinem, quae id sancivit, quod primi ac;
tores probarunt (1).
Ubi faciendi. Id autem Semper providendum , ut ibi actus finiantur,
ubi naturale est, actionem ipsam sisti; neque vero du-
rante actu eodem pausa actionis fiat, qua vel theatrum
vacuum relinquatur, vel, quod pejus est, actionis locus
mutetur.
Haec autem ita ex rerum adjunctis disponenda erunt, ne
forte actores in theatro ideo tantum maneant, quod sic prae-
cipimus, aut res quaepiam, ubi non deberet, agatur.
Quid see- 544. II. Scenae vocantur partes actus, personarum vel
adventu , vel abitu , vel interventu distinctae. Videndum
inprimis , ut inter se quam optime jungantur , nec per-
sonae aut veniant aut discedant, nulla apparente idonea
causa.
Verum ad hoc non sufficit, ut venientes aut abeuntes quid-
libet causentur, puerorum scilicet instar, qui ficta causa egre-
diendi schola veniam poscunt; sed vera sit et probabilis causa.
ru8.
Quid cho- 545. in. Chorus apud veteres turma hominum consta-
bat, qui pro locorum et personarum adjunctis actioni in-
teresse fingebantur, nec proinde unquam theatro decedebant.
Hac potissimum de causa scena, quae, ut dixi, nunquam
mutabatur, erat vel area domus, vel forum, vel locus quilibet
patens. Ita in Sophoclis Antigone scena est ante regiam domum,
et chorum constituunt Thebani senes, a Creonte convocati.
(1) Hi tamen primi actores non Graeci, sed Latini fuisse videntur. In paucis
enim Graecorum tragoediis quinque actus certo demonstrari possuut; quin merito
in dubium vocatur, au omnino fabulam in actus data opera diviserint. Certe
Aristoteles de partibus tragoediae cnucleate disputans (cap. 6.), hujus divisionis
mentionem nullam facit.