Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 367
SchoL Merilo autem hoc loco culpantur recentiores, qui vix
aliam causam involvendi fabulam norint, quam amores. In qui-
bus cum sine modo et mensura versentur, illustrium virorum
famam commaculant, gesta extenuant, graviora et digniora re-
rum momenta, quae ipsa praebet historia, negligunt, ac denique
spectantium animos, quorum motus tragoedia moderari purga-
reque debcret, efîeminant atque dépravant. Pudet sane, longe
sapientiores vel ipsos ethnicos nostris poëtis fuisse, atque eas
ipsas fabulas, quas Graeci caste ct ex rerum dignitate tractas-
sent, a christianis poëtis turpificatas esse.
542. III. Catastrophe, extrema tragoediae pars , fortii- Quia de
catastrophe.
nae commutationem et totius actionis exitum complectitur.
Haec igitur, ut de solutione carminis heroici dictum est,
ex ipsa fabula probabilis, cum peripetia perfecta conjunc-
ta , et brevis esse debebit.
1. Recurrit hic quaestio de usu machinae. Aristoteles eum Cf. Donat
improbat, quod catastrophe ex ipsa fabula contingere debet.
Ita est : sed hac ipsa de causa, machina, si cum actione pro-
babiliter conjuncta fuerit (n. 521. Schol.), vetita non erit.
2. Peripetia semper subita est fortunae conversio, quam ino-
pinam quoque actori, non spectator! esse praestat. Spectator
enim muho magis miserescet ct metuet, si actorem, ut e. g. «
in iyÄyj/wp/o-/ contingit, per totam actionem ignarum sua peri-
cula tractantem, et quibus extremani fortunam avertere conatur,
iis ipsis arcessentem videt.
§ II.
De actibus, scenis et choro.
543. I. Actus dicuntur partes fabulae, quae interposita Quidactus.
mora dirimuntur. f*-^
Itaque post singulos actus tbcatrum vel clauditur vel actori-
bus vacuum est, solo choro remanente.

Actus quinque esse volunt, per quos fabula ita fere Quot.
distribuatur, ut primus protasin; alter, tertius et quartus
epitasin; quintus catastrophen complectatur.