Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3S8 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. 11.
§ I-
De protasi, epitasi et catastrophe.
Quid pro- I. Protasis dicitur prima pars tragoediae ad reliquam
actionem spectantium animos disponens.
Itaque similis orationis exordio summam rei proponit, atque
statum rerum et personarum ila adumbrat, ut nihil eorum,
quae ad intelligendam actionem scitu sunt necessaria, spectan-
tem lateat. Ut vero non docilem tantum , sed attentum quoque
faciat, multo praestat, ea quae dixi, personarum colloquiis et
ipso actionis initio nota fieri, quam continenti sermone enarrari.
Quia epi- 541. II. Epitasis altera et major est tragoediae pars,
in qua coepta actio variis utrinque actorum studiis misce-
tur rerumque eventis magis ac magis implicaturi\9
In öa tria servanda sunt: 1. Una sit implicatio gene-
ralis , quae novis semper difficultatibus ad finem usque
crescat; 2. difficultates graves potius, quam multiplici nexu
intricatae sint; 3. omnium denique, quae fiunt, causae ex
rerum statu et maxime ex hominum moribus et studiis
intelligantur.
1. Male igitur nonnulli inde ab initio tam truculentam rerum
faciem effingunt, ut crescere affectus non possint.
2. Magnum hoc loco discrimen inter veterum tragoedias et
nostras notatur. In nostris enim multo plures actores , quorum
cupiditates et studia inter se collidunt; plures eliam rerum eventus,
qui novis semper nodis fabulam implicant. Qua varietate, si apte
inventa est, fabula et jucundior et gravior effici potest; at multi
modum non servant, nec tam pondéré rerum movent, quam
multitudine obruunt animum et confundunt.
3. Neque in tragoedia insolita et mira ad cognoscendum, sed
gravia ad permovendum quaerenda sunt. Itaque si probabili aut
necessario rerum cursu homo, per ea ipsa, quae agil, in nodum
difficilem inopinato incurrit, et circumseptus periculis imminenti
malo tota animi vi obnititur; id multo magis est tragicum, quam
quaeiibet portentosa et stupenda eventa.