Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
de vauns poematis sixgïllatim. 365
pielati christianae impensius student ; et simul monemur, non
eos timere, qui corpus occidunt, animam occidere non possunt :
atque hac temperatione affectus illi optime purgantur,
2. Sed ut haec consequatur poëta , tria potissimum servabit.
Primum victoriam virtutis, quae in martyrum interitu cerni debet,
non satis sibi monstrasse videbitur, si forte mirabilia , quae in
illo contingere solebant, machina aliqua imitatus fuerit, sed tota
fabula, et ejus, qui patitur, actionibus et verbis vim illam divinam
ostendet. — Deinde tragicae fabulae aptiores putabit, qui divina
gratia afflati dolores, quibus exuruntur, vincunt, quam qui nullo
acerbitatis sensu affici videntur ; quinetiam a proposito suo alie-
num non existimabit, si, praesertim ante extremam pugnam,
infirmitatem quandam produnt ; si ex carorum complexu aegre
divelluntur ; si vitam ilorentem despicere dubitant, et diversis
animorum motibus agitati in periculum succumbendi incurrunt.
Postremo curabit, ut improbi qui taies persequuntur, nefaria
victoria non solum non beati, sed etiam miseri esse inlelli-
gantur.
539. Vim majorem ad commovendum habebit fabula , Qnalis ad-
si is, qui auctor est calamitatis, cum eo, quem exagitat, ^.^^^j^^^juA**-*^/^
necessitudine sive cogqationis sive amicitiae junctus, atque ^
errore potius mentis aut quodam animi impetu , quam
improba voluntate ductus est.
Removenda enim a scena est inbumana barbaries , quae hor-
roris et indignationis sensu mentem perstringit.
SchoL Reliqua de personarum moribus vide n. 524 ct n. 525.
Art. IV.
DE PARTIBUS TRAGOEDIAE-
540. Duplex est ratio dividendae tragoediae : altera, quae
internam fabulae constitutionem respicit, in protasin, epi-
lasin et catastrophen; altera, quae magis externa est, in
actus, scenas et chorum.