Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3S8 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. 11.
habet ratio personarum : quaeritur autem inprimis de pri-
maria et ea, per quam haec infelix redditur.
mS'^ ^ptiïïïuïïi esse plerique cum Aristotele decent, si pri-
c. 13. maria persona proba quidem, non tamen omnis culpae
expers sit, ita ut neque scelere aliquo in perniciem in-
currat, neque sine ullo suo errore calamitate affligatur.
1. Improbi calamitas quendam quidem humanitatis sensum,
sed non illam, quam tragoedia quaerit miserationem, neque
metum excitât. Neque enim miseramur, nisi quos meliori sorte
dignos pulamus, nec quisquam, nisi forte homo nequam, sibi
timet, quod nefario scelere effectum videt. — Improbos autem
ex infortunio in felicitatem transire omnium maxime a tragoedia
alienum est.
2. Fabulam, in qua probus homo ex adversa fortuna in pros-
î:ibia. peram devenit, Aristoteles non improbat: sed innocentem sine
omni culpa ex prospéra in adversam labi, nec miserabile esse
ait, nec formidolosum, sed foedum : non, quod desit ratio mise-
rendi et formidandi, si mentem ejus assequor, sed quod motus
illi, nedum purgenlur, redundante quodam horrore exasperenlur.
Quia ae 538. Nihilominus et poëtarum opera et ratio ipsa do-
plane inno- , . i i i.
cents. cent, bonorum calamitates, non solum sine culpa, sed etiam
propter ipsam virtutem toleratas, a tragoedia minime ab-
horrere , modo ita tractentur , ut suavis Dei Providentia
ac virtutis vis et dignitas eluceant.
1. Nominatim hoc loco de cbrislianis martyribus quaeri solet.
Jam horum quidem veros cruciatus in spectantibus id effecisse
constat, ul ipsorum sortem non foedam et abominandam sed
pulcherrimam et invidendam putarent. Praeclare enim cum iis
actum esse intellexere, qui mortem moriendo vincerent, et brevi
tormento sempiternum decus adipiscerentur. Si jam tragoediae
finis spectatur, miserescimus sane eorum, qui immerentes extrema
patiuntur; sed mitigatur hic dolor admiralione virtutis et aelerni-
tatis beatae laetissima spe : metuendum nobis intclligimus, quod,
si minus eadem, at similis sors plerosque omnes manet, qui