Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3S8 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. 11.
iiiuS'^"' Veteres actionem tragicam semper illustrem, ac fere ut
epicam ex heroum fastis depromptam voluere; nostri duo
fecerunt genera, tragoediam heroicam, quae in clari viri
memorabili casu, ac civicam, quae in communi hominum
vita versatur.
^
Qui civicam tragoediam reprehcndunt, clari viri casum et mi-
serabiliorem esse ajunt, et magis idoneum ad metum incutien-
dum, quod ea, quae magni fugere non poluerint, facilius nobis
accidere posse credamus; qui defendunt, inde quoque majorem
miserationem et formidinem esse respondent, quod res ab ea
conditione, qua ipsi utamur, propius abfuerint. Illud enimvcro
constat, amplitudine et dignitate tragoediam heroicam civicae
praestare.
Tera; Expedit, heroicae tragoediae argumentum verum esse;
quamquam fictum tolerari possit.
Poëtam, qui omnia fingat, reprehendere, ridiculum putat Aris-
c. 9. toteles; eo quod vera quoque paucis nota sint, et tamen omnes
delectent. Sed si omnes delectant, non aeque tamen omnes.
Ut enim amicorum, et quoscumque diligimus ac veneramur,
fortuna magis movemur; ita illorum quoque, quorum memoria
illustris et cara est. Certe poëtarum principes ita senserunt,
libertate, quam Aristoteles concedit, pcrraro utentes.
]uctuosa; 535. Tragica actio semper quidem calamitosa, i. e. cum
gravi calamitate conjuncta est, sed interdum felicem ha-
bet exitum. Fingunt etiam duplicem fortunae commutatio-
nem , ut altera quidem pars ex infelice felix , ex felice
altera infelix fiat. Sed proposito tragoediae magis accom-
modatus est exitus simplex isque luctuosus.
1. Lucta adversus aerumnam, et imminentis mali discrimen,
_ ad metum et misericordiam afferendam interdum sufficere vi-
dentur : quare cum atrocius esset, ultra progredi, fortuna
commutata, brevi gaudii significatione fabula absolvitur; ut in
utraque Iphigenia.