Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 361
quae in aliis iniseramur, et vicissim ad miserandum pronus est,
qui similia atque alius patitur, sibi aut suis vel meminit con-
tingere, vel timet, ne contingant. Nibilominus, ut postea expo-
nam, ni caveat poëta, ejusmodi esse fabula potest, ut alteru-
trum tantum efficiat.
2. Purgantur affectus, si ita temperantur, ut non solum jure id.Poiitsj.
et laudabiliter, sed etiam sine dolore, quin magna cum volup-
tate commoveamur. Hoc enim habent animorum motus, qui ad
honestatem pertinent, ut, etiamsi ex animi aliqua aegritudine
oriuntur, si modum quendam acceperint, nedum affligant aut
perturbent animum, sed etiam demulceant et confirment.
Schol. Quaesieris, cur ad bos potius animorum motus, quam
ad inflammandum amorem admirationemque virtutis, cujus quippe
excellentia in calamitate ferenda vel maxime cernatur, tragoedia
referri debeat. Sed primum quidem tantum abest, ut bos alios
affectus a tragoedia removeri oporteat, ut sine iis purgatio mi-
serationis et formidinis effici non possit. Verum ad hoc omnia
dirigere, ut magnitudine rerum admiratio inferatur, magis heroico
carmini consentaneum est. Neque enim ab omni genere omnem Cf. Ar.c. u.
vim delectationemque reposcere dehemus, sed propriam; propria
autem cuique est, quam aliis facilius meliusque consequi potest.
Jamvero ut miseratio et metus iis maxime rebus moventur,
quae oculis spectantur, ita perdifficile non est, actionem ad
hos motus accpmmodatam in scenam dari; contra vero res
magnae et admirabiles cum difficillime scenica imitatione ex-
primuntur, tum auditae facilius, quam visae creduntur.
Art. II.
DE FABt'LAE TRAGICAE CONSTITCTIOXE.
534. Ad tragoodine fabulam recte constitucndam viden-
dum nobis est, quatenus ea illustris, vera, calamitosa et
una esse debeat.
Nam quae de verisimilitudine, integritate et justa amplitudine
alibi praecepta sunt, facile in hunc locum, spectata tragoediae
natura, revocari possunl.