Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SOBH
3S8 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. 11.
CAPUT X.
DE TRAGOEDIA.
Abt. f.
de tragoediae natura et fine.
Ouidörama. 531. Tragocclia ad poësin, quam dramaticam dicunt, re-
fertur. Apx/üca (actio) enim vocatur poëma, quod rem ges-
tam non narrando, sed agendo imitatur.
Maxima huic generi est vis ad animos permovendos, quod
non solum menti, ut epopoeia, sed ipsis quoque sensibus rerum
spectacula objicit, in eo ipso autem reliquas artes, ut picturam
et statuariam vincens, quod non mortua simulacra, sed viventes
ore habituque simillimas exponit personarum imagines, ut illae
non adumbrari, sed ipsi per se suos relractare casus videantur
Accedit, quod hoc uno in opere plurium bonarum artium con-
sociata vis et efficacitas operatur.
Quid tra- 532. Tragoedia igitur definitur drama, quod actionem
gOidia.
gravem cum calamitate conjunctam imitatur.
Tragoedia a dithyrambis originem habere creditur. Cum enim
his carminibus heroum acta celebrarentur, in morem venisse
ferunt, inter cantus actores producere, qui gesta ipsa imitaren-
tur : paulatim deinde factum esse, ut actio interposita primas
sibi partes vindicaret, dithyrambi usu in choro servato. Primus
vero auctor Thespis fuisse fertur. (A. p. 276.) — De noininia
ortu inter scriptores non convenit. Nam alii a rpxyoq (hircus) et
wJ^ dérivant, sive quod Baccho, in cujus honorem dilhyramhi
canebantur, hircus immolari, sive quod poëtae victori hircus
dari solebat. (A. p. 220.) : alii a rpf (faex) deducunt, quoniam
ante personarum usum actores ora faece linebant.
Quis finis. 533. Finis tragoediae est, afTectus misericordiae et ti-
moris movere eosdemque purgare.
1. Primum igitur efficere debet tragoedia, ut et alienam sor-
lem miseremur et nobis ipsis timeamus. Quae duo conjungi sua
Rh. 2, 5. natura videntur; etenim, ut ait Aristoteles, metum afferunt ea,