Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEMATIS SIXGILLATIM. 3o7
Bonitas morum non ita praecipitur, ut omnes debeant
virtute excellere, sed ut nemo sit plane nefarius.
Extrema enim iftalitia nimis foeda et borribilis, nec fere nisi
in monstruosis hominibus verisimilis. Quos igitur poëta malos
fingit, ii errore peccent, aut irae motu; nec scelus audeant,
nisi malorum metu aut bonorum cupiditate inflammati et ab-
repti.
o2o. Constantia morum postulat, ut homines nihil agant constantes,
vel loquantur, nisi quod cum moribus, quos iis tribuit
poëta, plane conveniat. (cf. n, 475.)
Si quid inexpertum scenae committis, et audes A. p. m.
Personam formare novam, servetur ad imum ,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere : tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
Varietas morum , quae jucunda inprimis et utilis est, vavü.
magis proprietate quam discrepantia quaerenda est.
1. Utilis est maxime ad eorum, quae fiunt, probabiles causas
monstrandas. cf. n. 515. extr.
2. Facile est disparata fingere, quia extrema cuique perspecta;
sed magnae artis et subtilis ingenii, mores ita temperare, ut
etsi non ita longe distent, proprietate tamen significanter expressa
quam optime discernantur.
Art. IV.
DE CAltMIMS EPICI INGRESSU-
526. Ingressus epopoeiae tria complecti solet: proposi-
tionem, invocationem et causam.
Proposilio, quae argumentum summatim enuntiat, Qualis pro-
curata, brevis et verecunda esse debet. posuio.
1. Accurata est, si verbis slgnificantibus contexta, rem totam
perspicue et definite ob oculos ponit.