Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
BE VAUIIS P0E3IÂTIS SINGILLATIM. 353
Haec autem in tractandis mirabilibus servari oportet : Q"®«
* Yanda.
1. consentanea sint rationibus, quibus mundum regi sapien-
ter credimus; 2. nec quidquam temere, sed accommodate
ad sacram historiam, aut communem hominum persua-
sionem fingatur; 3, narratio tota grande quiddam et
amplum sonet, nulla ex parte majestati numinis repug-
nans; ita coelestes interveniant actioni , ut haec non
cesset humana esse.
1. Praecipuus hujus ficlionis est fructus, ut divinae providen-
liae consilia, quae in communi rerum cursu abdita latent, mi-
rabili eventu patefiant ; nec adeo haec divina consilia et facta,
sed modus, quo apparent, novus et extraordinarius est.
2. Per sacram historiam intellige eliam , quae religio de his
rebus docet. Nisi ergo huic, aut ea tacente, communi hominum
opinioni omnia etiam adjuncta consentiant, fictio non erit verisi-
milis. Ita, ut exemplo utar, licebit spectra fingere, sed nimirum
eo tempore, iisque locis et rerum adjunctis, quibus apparere
creduntur.
3. Ut ab iis, quae divinitati repugnant, refugere debet poëta,
ita vicissim nec illa dicere instituât, quae a rebus humanis nimium
disjuncta , cogitatione difficulter apprehenduntur ; nam obscurus
fiet et frigidus.
4. Coelites consiliis dirigant et monitis ; opem ferant ; vires
addanH et animos; sed homines sic adjuti sua tamen virtute
laborent, certent, vincant. Ilinc coelestes raro intervenire debent;
homines theatro, ut ita dicam, nunquam decedunt.
Schol» Si veterum carmina continent, quae divino numine in-
digna sunt ; id non tam poëtis, quam communi paganorum tristi
sorti et corruptelae tribuendum est : at si apud recentiores inep-
tias aut sordes mythologiae sacris rebus permixtas reperimus,
ipsorum poëtarum insipientia culpanda est.
Art. II.
DE EPICAE FABCLAE IMPLICATIONE.
519. Implicatur fabula , cum iis, quae actionem impe- Quid Im—
diunt, status rerum fit insigniter difficilis. piicatio.