Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARUS POEMATIS SIXGÏLLATIM. 331
Una fabula esse debet non solum ex tempore aut per-q^o™®'!® »i-
sona, sed maxime actione ipsa.
Quare erraverunt, qui Heracleidem et Theseidem aut similia Ar.8.et23.
poëmata, quae totam herois vitam complectuntur, scripserunt ;
putantes, quia unus esset Hercules, unam etiam fabulam esse :
pejus etiam, qui facta diversa, eo quod uno tempore contigerunt,
eodem carmine complexi sunt. Hujusmodi enim narratio sive
vitae sive factorum historica est. Homerus quidem, id probe in-
telligens, in Odyssea non omnia assumpsit, quae Ulyssi acciderunt,
sed in una ejus actione versatus est ; similiter nec in Iliade to-
tum illud bellum, quamvis unum esset, narrare instituit; sed par-
tem ejus decerpsit, quam mirabili varietate ornavit.
515. Tota sive intégra fabula est, quae omnes necessa- ^tou.
rias partes, principium scilicet medium et exitum, habet.
1. Principium est, ex quo actio sie proficiscitur, ut nihil aliud
necessario praecesserit. Ita Iliadis principium est ira Achillis in
Agamemnonem ; Aeneidis autem profectio herois ex Phrygia in
Italiam deorum jussu suscepta. — 2. Medium est, per quod venitur
ad finem ; itaque progressus actionis per dilficultates varias et
vicissitudines lortunae : in Aeneide labores terrae marique tole-
rati, et bellum cum Turno grave et atrox. — 3. Exitus est
propositi assecutio, post quam nihil aliud requiritur; apud Vir-
gilium caedes Turni et Aeneae regni constitulio.
Plurimum autem ad haec omnia refert, ut, quaecunque a«
narrantur, eorum causae demonstrentur.
Variae enim partes non efficiunt unum nec tolum, nisi apte
inter se cohaereant; cohaerent autem per causas. — Eadem ex
re efflorescit mrisimilitudo, de qua superius dicta recole. —
Causae autem istae in consiliis et moribus hominum, aut rerum
natura, non in fortuito eventis monstrandae sunt.
516. Justa erit amplitudo, si respondet rei naturae, et Quae justa
carmen totum simul animo facile conspici potest. aY^tudo.
Rei naturae magnitudo poëmatis respondet, si consideratis
actionis causis, praesidiis et impedimentis, ea, quae inter prin-
16