Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 347
quo magis poëma sit unum et simplex, non modo unum
tantum vitium tractari, sed unam quoque certam perso-
nam, actionem, eventum fingi, quo vilium demonstretur.
Hoc inprimis Horatius servat; Juvenalis contra et plura vitia,
et varia hominum genera uno saepe carmine complectitur. —
Ceterum, quod probe notandum est, certam personam fmgendam
esse dixi, non veram assumendam. Bene cnim Martialis :
Hunc servare modum nostri novere libelli, Epigr.iib.io.
Parcere personis, dicere de vitiis.
Elocutio generatim tenuis est, consuetudinem imitans,
sed pro re nata nonnunquam assurgit: nihil autem ei ma-
gis proprium, quam hominum mores ad vivum effingere.
508. II. De epistola poëtica vix est, cur seorsum prae- .Onw do
cipiatur, cum in eam praecepta jam tradita facile accom-
modentur. — Tria enim epistolae sunt genera, didactica,
satyrica, elegiaca; — elegiae scilicet simillima est, quam
heroidem dixerunt, i. e. epistola, qua vir aut mulier no-
bilis fortunam suam queritur; — atqui in triplex hoc
genus, quae de elegia, satyra et carmine didactico prae-
cepta sunt, conveniunt; dictio tamen magis etiam, quam
in his carminibus fieri solet, naturalem facilitatem, epi-
stolis propriam, imitatur.
CAPl'T VBIl.
DE NARRATIONE POËTICA.
509. Narratio poëtica a vulgari generatim iisdem dif- Quid m
universum.
ferre rebus debet, quibus poësis omnino a soluta oratione
distinguitur: caput vero est, gesta , quae narrantur , ita
oratione exprimi, ut, qui legit, ea non aliter ac si coram
fiant, intueatur. Quod ut consequatur, fingendi ac dispo-
nendi licentia sic uti debebit poëta, ut carminis structura
ad quandam actionis scenicae similitudinem accedat.