Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
^^ 22 ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
De or. 3, ornatu Tullius : Faciles partes eae fuerunt duae, quas modo per-
4. Cf. Qt. 8, latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae,
implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingenii,
omnis laus eloquentiae continetur. Nemo enim unquam est ora-
torem, quod latine loqueretur, admiratus; si est aliter, irrident.
Nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut qui adessent, in-
teliigerent, quid diceret, sed contemsit eum, qui minus id facere
potuisset. In quo igitur homines exliorrescunt? quem stupefacti
dicentem intuentur? in quo exclamant? quem Deum, ut ita di-
cam, inter homines putant? Qui distincte, qui implicate, qui
abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa
oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt : id est,
quod dico ornate.
2. Haec autem ratio inter gravitatem suavitatemque dicendi
intercedit, ut oratio, quae rerum et verborum pondéré commo-
vet, permulcere etiam animos soleat, non tamen vicissim suavis
omnis oratio gravis quoque putanda sit. — Cf. n. 3.
Quid in ar- Quoniam igitur haec tanta virtus ex rebus atque
gumento yi-
dendum. vcrbis efïlorcscere debet, curae nobis erit, ut argumentum
seligamus minime insuave; aut si id non possumus, ut
tractatione, arcessitis jucundis, reddatur amoenius.
1, Suaves in oratione esse soient amoenitates in rerum na-
tura et vita hominum ; exempla liberalitatis, clementiae, aliarum-
que virtutum; nova denique, illustria et admirabilia quaeque.
Nec igitur res eo, quod per se ipsa tristis est, orationis quoque
argumentum arbitranda est insuave. Quae enim sunt experienti-
bus ingrata, ea non una de causa cognitu saepe sunt jucunda.
2. Sed non raro vel utilitas suadet vel necessitas cogit argu-
mentum assumere, quod nec suaple natura amocnum est, nec
novitate aut mirabilitate commendatur.
Quid de Qrayia jjijj quîbus hominum mentes acrius
gravitate re- ' *
rum. concitantur, liquet, variam esse rerum gravitatem pro
conditione personarum et temporum,
Quapropter ad hanc dicendi virtutem non solum ingenii ani