Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEMATIS SINGILLATDI.
34S
2. Luminosae dictionis exempla inprimis praebet Virgilius; ut
de pugna apum:
Tum trepidae inter se coeunt, pennisquc coniscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad j)raetoria densae
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo, ubi ver nactae sudum camposque patentes,
Erumjmnt port is ; concurritur; aethere in alto
Fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem,
Praecipitesque cadunt. Non densior aère grandoj
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per médias acies, insignibus alis,
Ingentes animos angusto in pectore versant.
Vide alia lib. 3. v. 478. lib. 4. v. 116. et hic. n. 480.
3. Idem Virgilius vitae rusticae, de qua praecipit, non labores
tantum, sed et vicissitudines, agricolarum spes et metus, dolores
et gaudia enarrat. Sed ut praecepta ad hominum vitam referantur,
saepe ipsa facit elocutio, praesertim cum rebus inanimis sensum
et actum tribuit, aut in mutis animalibus humanos mores et affec-
tus fingit.
Ecce autem duro fumans sub vomere iaurus
Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem,
Extremosque ciet gemitus. It tristis arator,
Moerentem abjungens fraterna morte juvencum;
Atque opere in medio defixa reliquit aratra.
4. Varietas jam in seligendis collocandisque praeceptis respi-
cienda, sed majori cura in tractatione quaerenda est. Ejus gratia
506. Digressiones in carmine didactico frequentiores
esse possunt, modo tamen argumento aptae et loco po-
sitae sint.
I. Itaque si moralis est doctrina, quae carmine traditur, ad
naturae amoenitates describendas saepe excurritur ; contra si
doctrina ipsa vitam non spectat, moralis interponitur locus. Ani-
morum autem motus, res gestae, eventa omni in genere doctrinae
per digressum tractari utiliter possunt.
4. 75.
Georg. 3,515.
Quid de
digressione.