Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3i4 ARTIS DICEXDI P. IV. LIB. II.
in finem satis non est, si quidam in verbis ornatus fulgeat, aut
hac atque iliac spargantur imagines venustae, intexantur jucunda
episodia ; sed res ipsae et tota, quae traditur disciplina, poëtica
fictione dignitatem quandam suavitatemque acciperc debent. Ita
Virgilius de re rustica praecipiens, profecto non illo tantum nobili
Î, 458. digressu 0 fortunatos nimium —, sed per omnes libros vitae
agrestis suavitates, necnon vim varietatemque naturae admira-
biliter expressit.
Quiseiectns 50i. Quapropter poëta non sine solertia et argumentum
rerum.
ipsum et singula praecepta de eo tradenda seligat.
Non omnis sane materia poëticae huic tractationi idonea est :
ipsa tamen, quae extant, hujus generis carmina, quanta sit
varietas, ostendunt. — Neque est, cur poëta omnes praeceptiones,
quae ad rem pertinent, scrupulosius persequatur ; quapropter
A. p. 150. illa inprimis, quae desperat tractata nitescere posse relinquat.
^Ouaedispo- Nec carptim tamen nec sine ordine praecepta enarret,
sed et partes disciplinae totius, et in singulis partibus
praecepta, apte disponat.
Belle Virgilius Georgicorum partes initio proponit :
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat; -quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis:
Hinc canere incipiam.
Quae tra- 505. Ipsa deinde rerum tractatione etïïciendum est, ut,
ctatft). '
quaecunque doceantur, accurate et facile possint intelligi ;
ut per acres et illustres imagines et verborum lumina
excitentur ; ut ad hominum fortunam et vitam referan-
tur; ut denique jucunda varietate distincta sint.
1. Dictionis ornatus accuratae rerum notitiae officere non
debet ; nisi autem facilis sit intelligentia, nulla esse potest delec-
tatio.