Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 343
502. Dispositionem requirit elegia facilem et obviam;
lyricos saltus nunquam, raro digressus admittit; sed amat
in re, quam tractat, describenda morari.
Est tamen dispositio elegiae quoque libera et varia, eo quod
mentis affectum magis, quam rei naturam sequitur. — Recen-
tiores saepe a descriptione loci, in quo scilicet vel res contigit
vel poëta moratur, exordium ducunt : aptum omnino, si loci
adjuncta animi sensui, qui exprimitur, consentiant.
Dictio generatim est facilis, tenera ac temperata, nec ouaedicuo.
solum odae splendorem et audaciam, sed omnem etiam
studiosius quaesitum ornatum , atque inprimis facetias et
acumina, respuit. (n. 148.)
Talis dictio esse debet, ut affectum imitetur; sed ea ipsa de
causa interdum gravior sermo decet, ut apud Propertium Cornelia Eieg. nit
ad Paulum, et cum accenditur dolor validius, ardens quoddam
et pungens dicendi genus, ut in elegia laudata Ovidii in mortem
Tibulli.
CAPUT TM.
DE CARMINE DIDACTICO.
503. Didacticum vocatur poëma, quod praecepta sive Quid sit
vitae sive artium exponit.
Dubitatum est, an verum sit poëma : sed quemadmodum
philosopbus, si quando de pulchritudine disputât, non efficitur
poëta, ita nec poëta philosopbus, si philosophiae praecepta
tradit ; quandoquidem non argumentum , sed tractatio discrimen
facit.
Primum praeceptum est, ut toto carmine rerum , de Quid pri-
quibus agitur, vis ac pulchritudo eluceat.
Didactico carmini subjecta quidem esse debet vera et accurata
rerum scientia, sed eam poëta cum philosopho communem habet;
proprium ei est, cum doctrina delectationem conjungere : quem
mum.