Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 339
Dispositio varia est, ut mentis incitatio, quam sequitur. gJ^io^fjfpX'
Itaque interdum poëta leniori utitur principio, reique con-
sideratione magis magisque ardescit; alias mediam ruit in
rem, id primum effundens, quo maxime percellitur. Exi-
tus quoque nunc mites, tanquam deferbuerit aestus, nunc
vehementiori impetu abrupti.
Ila Horalius lib. 1. od. 3. a ienera prccatione, ut amicus sospcs
naviget, exorsus, mox pericula maris cogitans accenditur, et in
hominum audaciam invehens indignabundus carmen abrumpit.
Contra 1. 2. od. 10. cum ab exsecratione arboris incepisset,
mox improvisam lethi vim considerans ad inferos delabitur, et
concludit, cantum commemorans, qui ipsius tartari horrorem
ieniat.
Nec in ipso carmine lyricus eundem CUrSUm tenet, nunc quae in me—
dio-
rapido ingenii impetu sensa devolvens , nunc in graviori
sententia vel jucunda imagine immorans; nec solum a
coepta via liberius digreditur , sed aliquando etiam velut
saltu ad dissita fertur.
1. Est tamen in hac, quae videtur ordinis perturbatio, reclus
quidam et naturalis cursus, is nimirum, quem animus acri motu
incitatus sua sponte tenet ; quocirca sapientem poëtam in prae-
cipili illo volatu non difficiliter sequimur, ejusque audacem lapsum
ab insipientis quasi temulento errore probe distinguimus. —
2. Liberrimae digressionis exemplum habes in oda modo laudata
(2, 10.); neque id novum a[)ud lyricos , ut digressione conclu-
dant. — 3. Saltus lyricus dicitur, cum poëta a re una ad alteram
transit dissimilem, omisso, per quod in hujus cogitationem incidit;
quo fit, ut nulla intercedere conjunctio videatur, quae tamen
attentius consideranlem latere non potest.
SchoL Accidit tamen non raro, ut lyrica quoque carmina a
principio usque ad exitum aequabiliter fluant ; nec solum ea,
quae suavem animi motum exprimunt, sed illa etiam, quae moralia
vocantur V. Hor. 1, 4. 8. 19. — 2, 3. 4. — 3, 1. 2. etc.
499. Dictio, quae magnam curam postulat, omnem ornatum ^tio"®^^^ ^^^