Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEMATIS SINGILLATHI. 335
1. Hinc tria genera : fabula moralis vel symbolica, in qua vel
animalia vel sensus expertia; ralionalis, in qua homines; 7nixla,
in qua homines cum brutis, aut etiam cum rebus inanimis agunt.
2. Optime actio animalibus tribuitur : horum enim ingénia et
indoles cum certa sint et definita, necnon communiter nota,
facile est, per ea, quod volumus, definite et perspicue ostendere.
Accedit illa cum hominum moribus similitudo, quae fictionem et
jucundam reddit et probabilem.
488. Actio sit simplex, probabilis et significans. Qnaiiaactio.
Actio non debet esse implicata et longa; habeat tamen in
illa brevi simplicitate ingressum quendam, nodum et solutionem;
probabilis est, si naturae agentium optime respondet; signißcans,
si aptissima ad doctrinam declarandam.
489. Doctrina sit vera, captu facilis, nec nimis trita. doctrîca;
1. Sed tamen novitas non tam in ipsa doctrina, quam in modo,
quo monstratur, quaerenda est.
2. Doctrina ante, vel, quod fere melius est, post narrationem
brevissime enuntiari solet : quod tamen non semper est neces-
sarium.
490. Eiocutionis virtus praecipua est amoena simplici- eiocutio.
tas cum lucidissima brevitate conjuncta.
1. Amoena fit narratio inprimis quidem fictionis quadam hila-
ritate ; sed hanc ipsam augent imagines venustae , argutae sen-
tentiolae, colloquia et facete dicta; in quibus tamen omnibus
nativus quidam lepos, nullum vero artificium appareat.
2. Fabulae longae aut doctis tantum hominibus perspicuae,
quales nonnulli recentiores finxerunt, a fine et natura hujus
carminis dégénérant.
Plerique fabulas versibus scripsere; nonnulli tamen, Aesopum
sequentes, soluta oratione usi sunt. En tibi breve hujus scriptoris
exemplum, in quo omnes fabulae virtutes luculenter expressae
sunt :
15.
/