Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 333
AD B. VIRGINEM.
Crescere quae nupcr redolenti vidit in horto
Asphaîion, foliis lilia puberibus,
Haec tibi decerpsit, sertumque ex hisce pai'avit,
Staret ut ante itios , o bona Virgo, pedes.
TJlia pro quo illi haec, si fas est tanta precari.
Des candore animi vincere posse sui.
Ideo autem, quod hoc genere animi motus exprimuntur, recen-
tiores epigramma ad lyricam poësin revocant.
Artificium illationis in eo consistit, quod sententia sive »iti-
suavis , sive pungens , praeter exspectationem, et nihilo-
minus verissime, deducta sit.
1. Recte igitur in acumine propria hujus carminis virtus quae-
ritur , neque graecum epigramma ab arguto eo differt, quod
acumine careat , sed quod acumine non pungit. — Videndum
autem, ut sententia non solum acute illata sit, scd propria ctiam
venustate niteat. Itaque fugiendae nedum insulsae atque ineptae,
verum communes quoque et pingue quiddam sonantes, quales non
paucae apud Martialem deprehenduntur.
2. Si res pauio fusius proponitur, sustentatio facienda est,
qua ad conclusioncm, lectore non advertente, via ita sternitur,
ut mox illatione brevissime subjecta, quorsum omnia dicta
sint, intelligatur.
Elocutio denique sit tersa et polita; nulli enim vitio in ^^O^ae eio-
tam brevi carmine connivetur.
485. II. Sunt et alia breviora poëmata, quae partim ad
epigramma, partim ad anacreonticam odam, proxime ac-
cedunt: inter quae notandum hendccasyllabum, priscis valde
usitatum. — Est autem hendccasyllabum carminis genus
concinnum et festivum, quo vel suavis animi sensus dul-
cisque sententia, aut sales et facetiae tractantur.
Nomen a metro accepit, quod etiam ab auctore Phalaecium
vocatur ; — Jam accipe utriusque generis exemplum :