Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 331
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur, et Zephyro putris se gleha resohit,
Dejyresso indpiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco aitritus splendescere vomer.
3. Tertium consequimur verbis translalis variisque figuris, sed
saepe etiam evidenti rei descriptione ;
Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram temmuîiY"
Et fractos arcus, et sine luce facem.
Aspice, demissis ut eat miserahilis alis,
Pectoraque infesta tundat aperta manu,
Eœcipiunt sparsi lacrxjmas per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Vide etiam Aen. 1, 85. — Haec autem omnia eo spectant,
ut res facilius cognoscantur, et acriter illustratae animum per-
cellant : pulchritudo enim nisi hoc modo cognita mentem non
permovet.
481. Ceterum ea quoque, quae de apto dicendi genere
et stylo vitioso in parte prima praecepta sunt, ad poëti-
cam dictionem traducenda erunt.
Etsi enim haec, si cum oratione soluta contuleris, generatim
ad medium dicendi genus pertinet (n. 158.); suus tamen etiam
poëtis sermo est tenuis, mediocris et summus: tenuis e. g. in
satyra et comoedia ; mediocris in idyllio ; summus in oda ; in
epico carmine nunc médius nunc summus, raro tenuis; in tra-
goedia vero tria illa genera paene ex aequo miscentur.
LIBER SECUNDUS.
DE VARUS POEMATIS SINGILLATIM.
482. Ex diversis modis dividendae poësis ille hodie usi- ^^Q^aegene-
tatissimus est, qui quatuor genera ponit: lyricum, quo ani-
mi sui sensus poëta exprimit; didacticum, quo praecepta
tradit; epicum , quo de factis exponit; dramaticum , quo
res ipsa coram agitur. Ad lyricam igitur poësin varia odae