Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
330 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
si aple selectum est, et facilitate quadam naturali servatur, eo
inprimis delectat, quod, rhythmo musicorum similis, varietate
ex carta lege modificata orationem distinguit.
imit^at/one^^ 4-79, Nihilominus poëticus sermo, in hoc quoque fictioni
similis, nativam rerum indolem moresque hominum quam
potest maxime ex vero effingit. Quare
A. p. 317. Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces,
Verissimam imitationem cum excellenti fictione, ut saepe alibi,
3,300. sic eo in loco Virgilius conjunxit, ubi Aeneas Andromachen
parentalia Hectori persolventem offendit. Et paulo infra ad pue-
rum Ascanium sic Andromache loquitur :
3,486. Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta meariim
Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
Conjugis llectoreae. Cape dona extrema tuorum,
0 mihi sola mei super Ast^janactis imago!
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
Et nunc aequali tecum pubesceret aevo.
Hujusmodi autem non ideo tantum placent, quod imitatio per
se ipsa delectat (n. 468.), sed etiam, quod omnis pulchritudo
eo magis commovet, quo naturae humanae adjunctior ac proinde
Quaeadhiic 480. Proprium etiam sermoni poetico est, pro universo
poëbi propria.
singularia ponere, res per suos efTectus significare, ac
praecipue , omnibus , quae dicit, vitam afflare, eademque
illustri imagine sensibus admovere.
1. Horatius pro Sepllmi, quoquoversiis me secuture :
od. 2, 4. Septimi, Gades aditure mecum, et
Caniahrum indoctum juga ferre nostra, et
Barbaras Sijrtes, ubi Maura seynper
Aestuat unda.....
2. Pro vere novo arandnm est Virgilius :