Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE POESI IN rMVERSUM. 329
CAPUT IV.
DE DICTIONE POËTICA.
478. Quoniam generatim elocutio fictioni respondere de- çuia pri-
mum«
bet, inprimis imitetur necesse est praestantiorem ilJam for-
mam, quae communem rerum speciem pulchritudine trans-
cendit. ^
Neque enim eoncludere versum Hor.sat. i,
4 39
Dixeris esse satis : neque si quis scribat, uti nos, '
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam ;
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Itaque poëta et in ornanda oratione sententiis et verbis Quiddeor-
liberior, et in expolienda diligentior, quam orator est.
1. Sententias apud poëtam requirimus minime tritas et vul-
gares, sed excellentes, uberes, illustres; nunc grandiores, for-
tes et plenas, nunc dulces, concinnas et venustas.
2. Liberior est in verbis cum cura seligendis, novandis, trans-
ferendis, et in eo quoque ornatu, quem soluta oratio parce et
verecunde usurpât, ut epithetis, similitudine, periphrasi, apos-
trophe, prosopopoeia, frequentius audaciusque arcessendo.
Verum, non modo insigniori hoc ornatu, sed propriis Quaeprae-
etiam quibusdam loquendi modis, ac praecipue numeris ^^^
a communi sermone deilectit.
1. In hunc locum pertinent permutatie numerorum, tempo-
rum, modorum, peregrina verborum conjunctio, et ceterae,
quas grammatici tractant, Ucentiae poëlicae : quibus etsi singu-
lis propria non semper gratia subest, ipsa tamen haec a con-
sueto loquendi modo mutatio cxcitat orationem et novitate de-
lectat.
2. Omnem numerorum gratiam, de qua diximus, (n. 108.)
et maxime illam, quae est in imitandis rebus et affectibus,
poëta studiosius aucupatur; sed in his cura tantum, in versu
genere ipso a soluta oratione recedit. (n. 111.) Metrum igitur