Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
328 - AUTIS DICEXDI P. IV. LIB, I.
at fingere, quae non potuisse non evenire credas, ea demum
virtus est. Quare sic in carmine loquantur, sic agant personae,
ut ii homines in iis rerum adjunctis aliter loqui et agere non
potuisse videantur.
476. Ex historia cum argumenta sumpserit poëta , fa-
cta personasque illustres ita tractabit, ut quae fingendo
immutaverit, veram et propriam rerum hominumque in-
dolem patentius demonstrent.
Quo quaeque clariora sunt, hoc minus mutari debent; quae
vero latent, ut saepe causae, aut parva sunt, ut adjuncta plu-
rima, ea sic fingenda, ut illa nota ac magna ct facilius cre-
dantur et magis nitescant. Idem sit Regulus in fabula, qui est
in historia; sed quae in vero miramur, ea poëtica fictione et
verisimiliora et splendidiora appareant.
SchoL Hoc poëtica praescribit, ut fictio sit credibilis; sed
idem postulat humanitatis officium, ne sit perniciosa. Etsi enim
poëta non lenetur ea lege, ut historicae veritati serviat; cavere
tamen debebit, ne mendaciis noceat. Constat autem, de rebus
gestis et personis, de institutis sacris et profanis falsissimas
opiniones ex poëtarum libris non sine plurimorum damno et
pernicie in vulgus émanasse.
Quid de 477. Mirabilia sive supra humanam posita naturam veri
mirabilibus. *
dissimilia non sunt, dum eorum, per quos fieri dicuntur,
naturae congruant.
Quaeri hoc loco solet, ethnicae mythologiae usus sitne licitus
poëtis chrislianis. Nihil certe miserius, quam his fabuÜs ingénia
ita mancipari, ut sine illis fingere nihil sciant; praesertim cum
vera religio ejusque historia argumentis poëticae tractationi omni
ex parte aptissimis redundet. Sed tamen moderatus mythologiae
usus, modo obscuritatem ne aiïerat, in profanis et maxime in
jocosis carminibus interdictus non est. Illud vero non ferendum,
commenta ethnicorum sacris rebus et personis admisceri.
gum.
rico.