Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
326 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
Assuitur pannus....
Amphora coepit.
Institui : currente rota cur urceus exit ?...
Aemiiium circa iudum faber imus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur aere capillos ;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nescit.
SchoL In judicandis tamen poëmatis cautus esto : consilium
enim poëtae, quo metienda sunt omnia, vulgari carminis inscrip-
tione non raro perperam indicatur. Ita Horatii oda 21. lib. 1.
vulgo inscribitur In laudem Quinlilii, Propertii elegia 4. lib. 3.
Descriptio triumphi; sed propositum, ad quod relata cuncta inter
se apta cohaerent, Horatio quidem erat, consolari Virgilium de
morte Quintilii, Propertio autem explicare, quae ad beate viven-
dum desideraret, nempe non bellicam gloriam, non divitias, nan
philosophiam, sed mediocris vitae placida gaudia.
ouw, nt 474. Neque vero fîcfio ad rerum, quae videntur , ex-
idealis. ' > 1 '
emplar, sed ad perfectam illam pulchritudinis speciem ,
quam cogitatione tantum et mente complectimur, referen-
da est.
Cf Cic. Or. 3. Hujuscemodi fictio a recentioribus idealis appellata est. Idea
enim proprie In omni genere rerum perfectum illud et excellens
est, quod sensu percipi non potest, ad cujus tamen cogitatam
speciem ea , quae sub oculos ipsa cadunt, velut ad exemplum
suum referuntur. — Ita in mente nostra insidet species quaedam
et forma herois, qua acrius contemplanda inflammatur animus
et admiratione afficitur. Sed haec forma in vita, etsi in aliqua
parte eluceat aliquando, tamen, ut est in se perfecta, nusquam
apparet. Nam et multis aliis rebus, quae simul cum iis, in quibus
cernitur, contingunt, inobscuratur, el humanitatis vitio quasi
maculis quibusdam conspergitur. Poëta igitur eam in actis et fatis
magni viri expressurus, non ad veritatem historiae, sed ad illam,
quam animo informavit, imaginem respicit : abjiciens multa ,
affingens alia, mutans denique et accommodans omnia ad illius