Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
1
324 ARTIS DICEADI P. IV. LIB. I.
1. Foeda dicuntur, vel ut risum moveanl, ut Thersites apud
Homerum , ve! ut pavorem miserationemque augeant , ut in
Aeneide Cyclops dormiens, Hectoris cadaver el Philoctetis morbus
in Iliade. Saepe etiam ideo tantum narrari possunt, ut vcnusta,
quibus conjuncta sunt, magis nitescant; — nimis vero enucleata
nauseam afferunt.
2. Cum horrida, quae dicuntur, eadem sunt sublimia, ingratus
animi sensus, quem excitant, admiralione temperatur; vide Tisi-
phones descriptionem apud Ovjdium, supra n. 161.
^
Quia prae- 470. Et quoniam poëta omnia per rerum imagines agere
debet, argumentum vel sua natura sensibus subjectum sit,
vel fictione saltem facile subjiciatur necesse est.
Hinc nonnulli errarunt , ea ex divinis assumentes , quorum
certam et aspectabilem speciem animo fingere non possent.
terS"^proS autem omnibus efficitur , ut vita actionesque
hominum propria et proxima sint poësis materia.
Nisi enim illa sensus experlia, quae ex rerum natura assu-
muntur, et ipsa quoque divina ad vitam relata et cum hominuB^
gestis et fatis aliquo modo conjuncta fuerint; ficlio ad emol-
liendum cor permovendosque animos parum valebit, et difficil-
lime propria poësi diclione tractari poterit. Hinc carmina, quae
nihil nisi meras descripliones regionum, temporum, aetatum
continent, a mediocribus quidem poëtis frequentari soient, apud
optimum vero quemque et maxime apud priscos vix repe-
riuntur.
CAPUT HI.
DE FICTIONE POETIC.\.
Quid sit, et 472. Fictionis nomine comprehenduntur omnia, quae
poëta de materia excogitat, et ad opus unum efficiendum
componit. Quapropter fictio non inventionem tantum, sed
quae virtu- etiam dispositionem poëmatis complectitur. — Cujus nobis