Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE POESI IX L'XIVERSLM. 323
Sed non solum ad discendam poësin institutio, sed in Adqaiddi-
' ' ligentla.
ipso etiam opere diligentia necessaria est.
Nec virlute foret clarisve potentius armis , a. p. as».
Quam lingua, Latium , si non offenderet unum-
Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies et multa litura coërcuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.
CAPUT lï.
DE MATERIA POËSIS.
468. Etsi materia poësis nullo certo in genere rerum Qnid de ea
generatim.
Statuenda su, propterea quod in hoc poëta cum oratore oeor.i,ig.
prope idem est, nullis ut terminis circumscribat aut de-
fmiat jus suum, quominus ei liceat eadem illa facultate
et copia vagari, qua velit : nihiiominus
Ut fini poësis respondeat, materia ne sit trita et vul-
garis , sed ejusmodi, quae vel venustate allicere , vel ex-
citare novitate, vel permovere magnitudine possit.
Duo tamen hic notanda : 1. Accidit non raro, ut res vulgaris
vel vitae casus obvius in poëta sensa excitet minime trita. Vide
pulcherrimos Catulli hendecasyllabos in phaselum, Horalii odam
Inleger vilae, et Diras in arhorem.
2. Ut in picturis, sic in carminibus interdum delectant res plane
communes , quod ad vivum expressae sunt : scilicet hoc etiam
habent artium opera, ut non solum praeclara rcrum, quae fingun-
tur, specie, sed ipso etiam imitationis artificio placeant. cf.
n. 33.
409. Etsi opus poëtae totum pulchritudine nitere debeat, Nam res
non tamen ideo res , quas dicit, singulae suapte natura chrae.
pulchrae sint necesse est; imo vero foeda quoque et hor-
rida tractare poterit, modo nec in illis commoretur diu-
tius. et horridis magnitudinem quandam et dignitatem con-
societ.