Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
316 ARTIS DICE.>DI P. III. LIB. IV.
animus accenditur, cum considero, quae conditio vitae futura
sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam
respublica in paucorum jus atque ditionem concessit, semper
illis reges, tetrarchae vectigales esse ; populi, nationes stipendia
pendere ; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignohilcs ,
vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii,
quibus, si respublica valer et, formidini essemus... Quae quousque
tandem patiemini forlissumi viri? nonne emori per virtutem prae-
stat, quam vitam miscram atque inhonestam, ubi alienae superbiae
ludibrio fueris, per dedecus amittere? — Deinde composita per
singula sua suorumque inopia cum aliorum opulentia : Quin igitur,
ait, expergiscimini? En Uta, illa, quam saepe optastis. Überlas;
praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt I fortuna omnia
vicloribus praemia posuit.
Ouaeora- 461. III. In Ipso jam oratore requiruntur maxime auc-
tori neces-
saria. toritas et scientia.
De;or.2,8i. 1- Suadere enim aliquid aut dissuadere, gravissimae est per-
sonae. Nam et sapientis est, consilium explicare suum de maximis
rebus, et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate pro-
bare, oratione persuadere possit.
Ibid. 82. 2. Ad consilium autem de republica dandum, caput est, nosse
rempuhlicam: ad dicendum vero probabiliter, nosse mores civitatis.
Plura vide de or. 1, 14. et 2, 82.
Schol. Cicero quidem multum saepe queritur, causas ab iis
suscipi agendas, qui jus civile ignorent ; nobis autcm id praecep-
tum, omni generi commune, hoc loco repetendum erat, quod,
cum judicia privatorum nostra aetate sint ad solos juris peritos
translata, in comitiis tamen et senatibus , ubi populorum salus
et sacratissima humanitatis jura aguntur, ii saepe homines verba
faciunt, qui et malo cultu pravisque opinionibus corrupt! , et
rerum, de quibus disceptatur, sunt imperitissimi.
trac?auone^^ 462. Si jam de tractatione quaeritur, generatim tota
Cf. Fait. 27. simplex et gravis, et sententiis debet esse ornatior,
quam verbis; sed tamen hic quoque, ut alias, et perso-
nis accommodanda et rebus est.