Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
308 ARTIS DICEKDI P. HI. LIB. IV,
Hujus generis loci sunL plurimi ; primunn in orationibus Christi.
Ita ex Matth. 6. ostendes, quare homo christianus divitias quae-
rere non debeat ; nempe 1. quia incerta et brevis est possessio,
cum coelestia bona certa sint et aeterna (v. 19-21.) ; 2. quia
cupiditas quasi veneno inficit mentem et per eam totam hominis
vitam (V. 22-24.) ; 3. quia a Deo sejungit et in sceiera praecipitat
(V. 24.) ; 4. Sequuntur, quae ad refutandas objectiones valent, et
altam illam christiani mentem ostendunt, curis et sollicitudine
solutam el Deo soli vacantem. Similiter ex Matth. 11. ostenditur,
cur increduli excusationem non habeant ; ex Joan, ^.fructus Eu-
charistiae ; doctrina vero Ecclesiae de fide , gratia , charitate ,
praedestinatione ex epist ad Rom.; de virginitate ex 1. Cor. 7.;
de resurrectione ex 1. Cor. 15.; de natura Christi et ejus sacri-
ficio ex epistola ad Hebr. depromi potest.
2. Plurimae narrationes , inprimis illae , quae dogmata
seu mysteria religionis tradunt; deinde parabolae; tum
etiam facta, quae per ailegoriam exponi possunt; postre-
mo res gestae, quae gravem aliquam doctrinam declarant.
1. Primi generis exempla notissima.
2. Parabolae plerumque per homiliam simplicem exponuntur,
sed non est dubium, quin pleraeque etiam justae orationis argu-
mentum praebeant ; ut de filio prodigo, de bono pastore, de veste
nuptiali, de vinea malis agricolis collocata. Ad hoc genus refe-
runter eliam, quae, licet vere acciderint, in Scriptura tamen ad
doctrinam aliquam ostendendam traduntur, ut de epulone et Lazaro,
de Samaritano misericorde.
3. S. Augustinus locum de juvene , quem Christus in civitate
Nairn ad vitam revocavit, ad illos per ailegoriam transfert, quos
divina misericordia a peccati morte suscitât. Hanc et similes
narrationes si bene considérés, occurrent argumenta, quibus et mise-
riam ostendas, ob' quam criminosi ad Deum confugere debeant, et
mitissimi Salvatoris clementiam, qui suscipit eos et sanat.
4. Res gestae, in quibus doctrina sive moralis sive dogmatica
perhibetur, plurimae tum in vetere tum in novo Testamento nar-
rantur. Satis est meminisse Adae, Caini, Noemi, Abrahae, Josephi,
Davidis.