Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUEXTIA SACRA. "283
De cetero usui esse possunt, quae de explicatione Scripturae
n. 424. dicta sunt.
Excitanda est oratio figuris et alTectibus; sed 'o^oior ^^Q^j^s^u^s
amplificatio, praecipue quae ad alia excurrit, non saepe
adhibenda.
Nonnulli digressionibus utuntur baud secus, ac si solis in bis
fructus inveniatur. Sed si se ita res haberet, totum hoc homiliae
genus relinquendum esset.
III. Conclusio fere exhortationem habet, pro audientium
' ' conclusione.
varia necessitate, nunc ex totius loci argumente, nunc ex
una aliqua sententia depromptam.
SS. Patres, qui cum fere quotidie ad populum dicerent, non
selecta capita , sed integros Scripturae libros explicabant (I) ,
modo in principio , modo in fine bomiliae non raro materiam
ab loco exposito alienam tractare solebant.
§ II.
De homilia oratoria.
446. Homiliam oratoriam vocamus eam , quae a justa Qaaeorato-
ria-
oratione hoc tantum differt, quod argumenta omnia ex uno
loco Scripturae eruit.
Itaque talis homilia et materia et propositione una et simplex
esl : cujus utinam usus frequentior sit ! Nam et pracstantem, de
quo supra dixi , Scripturae usum habet , neque tamen caret ea
vi, quae ex justae orationis artificio nascitur.
Ad hanc tractationem idonei sunt 1. illi Scripturae loci, Qui loci
' Idonol.
in quibus unum aliquod sacrae doctrinae caput fusius ex-
ponitur.
(1) Hic mos expouendi popalo totos Scripturae libros a S. Synodo Tridentina
raultum commendatus, quin etiam nonnullis eeclesiis imperatus, in sola Italia
hodie viget.