Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
306 ARTIS DICE.>DI P. III. LIB. IV.
Art. IV.
DE HO MIL Ii.
<iuiiisit. 444. Homilia dicitur sacra oratio, in qua locus Scriptu-
rae accommodate ad usum populi christiani tractatur.
'0/ii>Ja generatim consuetudinem , sed praecipue tamen fami-
liarem sermonem inter praeceptorem et discipulos dénotât; hinc
SS. Patres homilias dixerunt illas orationes, in quibus populo
litteras sacras exponebant; quamquam in ipsorum operibus aliae
etiam orationes interdum homiliae , verae autem homiliae ser-
mones inscriptae sunt.
Homiliae genera ad duo revocari possunt, ad simplicem
et oratoriam.
§ I-
De homilia simplice.
^^O^nae sim- 445. Homilia simplex , nulla statuta propositione , ad
quam dicenda referantur, Scripturae versus familiari ser-
mone percurrit et explicat, adhibita modica illustratione
et amplificatione. — Ejus partes sunt tres : exordium, ex-
positio, conclusio.
^u^e exor- I. Exordium plerumque sumitur vel a Scripturae loco,
qui explicandus est, vel ab usu, quem ostensuri sumus.
1. Ab ipso loco sumitur, vel summa ejus breviter perstringenda,
vel nexu cum praecedentibus monstrando; in quo utroque vitanda
est orationis jejunitas; vel singulari loci gravitate significanda.
2. Ab usu exordium petitur fere ut in omni alia oratione.
(jnid de II. In expositione omnia, quae sunt intellectu difficilia,
apte ad populärem sensum illustranda sunt; falsa etiam
expositio non raro refutanda, sed inprimis hoc curandum
est, ut doctrina, quae loco toto continetur, singulis expo-
nendis sententiis magis magisque coliustretur.