Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
296- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
Actis Martynini et reliquis annalibus Ecclesiae certissimis, necesse
non habet, ad obvia quaeque chronica , specula exemplorum el
similia id genus confugere.
Qui Ascetae. 428. II. Ascetica traditur primum a nonnullis ex gra-
vissimis Theologis, ut qui non solum de doctrina fidei
et morum docte disputarint, sed etiam de vita Christiana
sapienter praeceperint; deinde a piurimis, qui, quod in
hoc genere paene omnem operam posuere, proprio asce-
ticorum nomine appellati sunt.
1. Ex Theologis hic S. Thomas Aquinas, S. Bonaventura, Gerson,
Bellarminus, Lessius, S. Alphonsus de Liguorio inprimis commen-
dantur.
2. Ex Ascetis vero: Thomas a Kempis, Ludovicus Granatensis.
Blosius, Ludovicus de Ponte, Alphonsus Rodericus, Segneri, et
Pinamonti, Croiset, Judde etc.
uPJs"^^'^"^ Horum itaque libri rerum copiam saluberrimasque
sententias suppeditant; sed cavendum est oratori, ne in
tractatione eos imitetur.
Aliud enim est de virtute Christiana conscribere, quae pii ho-
mines cum fructu legant et meditentur , aliud, ad multitudinem
verba facere. Accedit, quod ascetae permuiti, non ii quidem, quos
nominavi, sed plerique mediocres, vera quidem et utilia propo-
nunt, sed vix quidpiam probant ; quos imitati non pauci oratores
vim omnem et efficaciam perdiderunt.
orat^ribus.*^^ Oratorum ipsorum lectio sit moderata; multa enim
et promiscua non uno nomine periculosa.
Si concionatores pervolvis, ut argumenta invenias, tempus fere
utilius impenderis Scripturae et Patrum. lectioni ; sin autem , ut
artem oratoriam in exemplis considérés, pauci ex optimis, sed
ii quidem diligentissime legendi, et reiiqua servanda sunt, quae
de lectione in parte prima exposui.
ART. IV.
DE PHILOSOPniA ET ALIÏS DISCIPLIMS PROFAMS.
Quid de 4-29. I. Argumenta ex philosophia deprompta saepe vim